| Deorum hominumque fidem! testis non invenitur in | 4.1 |
| ducentiens et triciens sestertio! Quam multorum homi- | |
| num? Sescentorum amplius. Quibus in terris gestum | |
| negotium est? Illo, illo, inquam, loco quem videtis. Extra | |
| ordinemne pecunia est data? Immo vero nummus nu<l>lus | 5 |
| sine litteris multis commotus est. Quae est igitur i<st>a | |
| accusatio, quae <f>acilius possit A<l>pis quam paucos aerari | |
| gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Ro- | |
| mani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur, | |
| alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare | 10 |
| crimen libidine barbarorum quam nostrorum hominum | |
| litteris arbitretur? Duorum magistratuum, quorum uterque | 5.1 |
| in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus est, | |
| triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in | |
| eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad mu<l>tos pertinue- | |
| runt, confectae publicis privatisque tabulis sunt, nulla signi- | 5 |
| ficatio furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiatur. Hi- | 6.1 |
| spaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae | |
| tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in Italiam | |
| cives vi dissiderent, <non> iudiciis ac legibus; atque hoc rei | |
| publicae statu desperato qualis . . . | 5 |
| Iul. Victor R.L.M. 397Halm | |
| Si nulla pecunia numerata est, cuius pecuniae quinqua- | 7(fr).1 |
| gesima est? | |
| Aquila R.L.M. 33Halm | |
| Frumenti maximus numerus e Gallia, peditatus am- | 8(fr).1 |
| plissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia. |