| Amm. Marc. 15.12.4 | |
| Gallos post haec dilutius esse poturos, quod illi venenum | 9(fr).1 |
| esse arbitrabuntur. | |
| Quint. 6.3.51 | |
| Plaetori matrem dum vixisset ludum, postquam mor- | 10(fr).1 |
| tua esset magistros habuisse. | |
| Cod. Vat. et apograph. | |
| . . . hoc praetore oppressam esse aere alieno Galliam. | 11.1 |
| A quibus versuras tantarum pecuniarum factas esse dicunt? | |
| a Gallis? Nihil minus. A quibus igitur? A civibus Ro- | |
| manis qui negotiantur in Gallia. Cur eorum verba <non> | |
| audimus? cur eorum tabulae nullae proferuntur? Insector | 5 |
| ultro atque insto accusatori, iudices; insector, inquam, et | |
| flagito testis. Plus ego in hac causa laboris et operae con- | |
| sumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in re- | |
| futandis. Audaciter hoc dico, iudices, non temere confirmo. | |
| Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. | 10 |
| Nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, | |
| nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis | |
| commovetur. Videte quo descendam, iudices, quam longe | 12.1 |
| videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia dis- | |
| cedere. Vnae tabulae proferantur, in quibus vestigium sit | |
| aliquod quod significet pecuniam <M.> Fonteio datam, unum | |
| ex tot negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, | 5 |
| pecuariorum numero testem producant; vere accusatum | |
| esse concedam. Pro di immortales! quae haec est causa, | |
| quae defensio? Provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, | |
| quae constat ex eis generibus hominum et civitatum qui, ut | |
| vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo | 10 |
| Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim modo ab | |
| nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo | |
| triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris | |
| urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio | |
| ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac | 15 |
| labore sub populi Romani imperium dicionemque ceci- | |
| derunt. Est in eadem provincia Narbo Martius, colonia no- | 13.1 |
| strorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum | |
| istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs | |
| Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorum- | |
| que sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis | 5 |
| <populi Romani> praemiis compensarunt; est praeterea <maxi- | |
| mus> numerus civium Romanorum atque <equitum,> hominum | |
| honestissimorum. Huic provinciae quae ex hac generum | |
| varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant | |
| hostes, subegit, qui proxime fuerant, eos ex eis agris quibus | 10 |
| erant multati decedere coegit, ceteris qui idcirco magnis | |
| saepe erant bellis superati ut semper populo Romano pare- | |
| rent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe | |
| terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad | |
| eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hi- | 15 |
| spaniense bellum tolerandum imperavit. Is qui gessit in | 14.1 |
| iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una | |
| cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus in- | |
| vitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris ex Cn. Pompei | |
| decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex belli caede et | 5 |
| fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem | |
| consistere. Quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid | |
| existimant? Hunc per vos <salvum> volunt, se per hunc in- | |
| columis existimant esse. Quid Massiliensium civitas? | |
| Hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit am- | 10 |
| plissimos; vos autem absens orat atque obsecrat ut sua | |
| religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos mo- | |
| menti habuisse videatur. Quid? civium Romanorum quae | 15.1 |
| voluntas est? Nemo est ex tanto numero quin hunc optime | |
| de provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse | |
| arbitretur. Quoniam igitur, iudices, qui oppugnatum M. Fon- | |
| teium cognostis, qui defensum velint, statuite nunc quid | 5 |
| vestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum | |
| colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque anti- | |
| quissimis sociis et credere et consulere malitis, an eis quibus | |
| neque propter iracundiam fidem neque propter infidelitatem | |
| honorem habere debetis. Quid? si maiorem etiam hominum | 16.1 |
| honestissimorum copiam adferam quae huius virtuti atque | |
| innocentiae testimonio possit esse, tamenne plus Gallorum | |
| consensio valebit quam summa auctoritas omnium? Cum | |
| Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices, maximos populi | 5 |
| Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque im- | |
| peratores fuisse. Quam multi equites Romani, quam multi | |
| tribuni militum, quales et quot et quotiens legati ad eos | |
| <exierunt>! Exercitus praeterea Cn. Pompei maximus atque | |
| ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante. | 10 |
| Satisne vobis multos, satis idoneos testis et conscios videtur | |
| ipsa fortuna esse voluisse earum rerum quae M. Fonteio | |
| praetore gererentur in Gallia? Quem ex tanto hominum | |
| numero testem in hac causa producere potestis? quis est | |
| ex eo numero qui vobis auctor placeat? eo nos iam laudatore | 15 |
| et teste utemur. Dubitabitis etiam diutius, iudices, quin | 17.1 |
| illud quod initio vobis proposui verissimum sit, aliud per | |
| hoc iudicium nihil agi nisi ut M. Fonteio oppresso testi- | |
| moniis eorum quibus multa rei publicae causa invitissimis | |
| imperata sunt, segniores posthac ad imperandum ceteri sint, | 5 |
| cum videatis eos oppugnare quibus <victoribus> populi Romani | |
| imperium incolume esse non possit? |