| Obiectum est etiam quaestum M. Fonteium ex viarum | 17.8 |
| munitione fecisse, ut aut ne cogeret munire, aut id quod | |
| munitum esset ne improbaret. Si et coacti sunt munire | 10 |
| omnes et multorum opera improbata sunt, certe utrumque | |
| falsum est, et ob vacationem pretium datum, cum immunis | |
| nemo fuerit, et ob probationem, cum multa improbata sint. | |
| Quid? si hoc crimen optimis nominibus delegare possimus, | 18.1 |
| et ita non ut culpam in alios transferamus, sed uti doceamus | |
| eos isti munitioni praefuisse qui facile officium suum et | |
| praestare et probare possunt, tamenne vos omnia in M. | |
| Fonteium iratis testibus freti conferetis? Cum maioribus | 5 |
| rei publicae negotiis M. Fonteius impediretur, et cum ad | |
| rem publicam pertineret viam Domitiam muniri, legatis suis, | |
| primariis viris, C. Annio Bellieno et C. Fonteio, negotium | |
| dedit; itaque praefuerunt; imperaverunt pro dignitate sua | |
| quod visum est et probaverunt; quod vos, si nulla alia ex | 10 |
| re, ex litteris quidem nostris quas exscripsistis et missis et | |
| adlatis certe scire potuistis. Quas si antea non legistis, nunc | |
| ex nobis quid de eis rebus Fonteius ad legatos suos scripserit, | |
| quid ad eum illi rescripserint, cognoscite. L. M. ad C. | |
| Annivm leg., ad C. Fonteivm leg., L. <A.> ab C. Annio | 15 |
| leg., ab C. Fonteio leg. Satis opinor esse perspicuum, | 19.1 |
| iudices, hanc rationem munitionis neque ad M. Fonteium | |
| pertinere et ab eis esse tractatam quos nemo possit repre- | |
| hendere. | |
| Cognoscite nunc de crimine vinario, quod illi invidiosis- | 5 |
| simum et maximum esse voluerunt. Crimen a Plaetorio, | |
| iudices, ita constitutum est, M. Fonteio non in Gallia primum | |
| venisse in mentem ut portorium vini institueret, sed hac | |
| inita iam ac proposita ratione Roma profectum. Itaque | |
| Titurium Tolosae quaternos denarios in singulas vini | 10 |
| amphoras portori nomine exegisse; Croduni Porcium et | |
| Munium ternos <et> victoriatum, Vulchalone Servaeum binos | |
| et victoriatum; atque in his locis ab eis portorium esse | |
| exactum si qui Cobiomago—qui vicus inter Tolosam et | |
| Narbonem est—deverterentur neque Tolosam ire vellent; | 15 |
| Elesiodulis C. Annium senos denarios ab eis qui ad hostem | |
| portarent exegisse. Video, iudices, esse crimen et genere | 20.1 |
| ipso magnum—vectigal enim esse impositum fructibus nostris | |
| dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse | |
| confiteor—et invidia vel <maximum>; maxime enim inimici | |
| hanc rem sermonibus divolgare voluerunt. Sed ego ita | 5 |
| existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur esse | |
| falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat. | |
| Volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui | |
| audiunt ut difficilis aditus veritati relinquatur. |