| De crimine vinario. De bello Vocontiorvm. De | 20.10 |
| dispositione hibernorvm. | |
| 'At hoc Galli negant.' At ratio rerum et vis argumen- | 21.1 |
| torum coarguit. Potest igitur testibus iudex non credere? | |
| Cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non | |
| solum potest sed etiam debet. Etenim si, quia Galli dicunt, | |
| idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi | 5 |
| opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore | |
| non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. Hic | |
| si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existi- | |
| matis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione | |
| credendum sit, Salus ipsa virorum fortium innocentiam tueri | 10 |
| non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam | |
| partem <tenere> ad unam quamque rem aestimandam momen- | |
| toque suo ponderandam sapientiam iudicis, <videte> ne multo | |
| vestrae maiores gravioresque partes sint ad cogitandum quam | |
| ad dicendum meae. Mihi enim semper una quaque de re | 22.1 |
| testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus | |
| est, saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad | |
| dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur; | |
| vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno | 5 |
| <quoque> de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare | |
| noluimus, quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis. | |
| Quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio | |
| putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice | |
| melior aut sapientior existimetur. Vnum est enim et simplex | 10 |
| aurium iudicium et promisce et communiter stultis ac | |
| sapientibus ab natura datum. Quid est igitur ubi elucere | 23.1 |
| possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et credulus ab | |
| religioso et sapienti iudice? Nimirum illud in quo ea quae | |
| dicuntur a testibus coniecturae et cogitationi traduntur, | |
| quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto pudore, | 5 |
| quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis | |
| bonae, quanta cura, quanto timore dicantur. An vero vos | |
| id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod | |
| persaepe et nostra et patrum memoria sapientissimi iudices | |
| de clarissimis nostrae civitatis viris dubitandum non puta- | 10 |
| verunt? qui Cn. et Q. Caepionibus, L. et Q. Metellis testi- | |
| bus in Q. Pompeium, hominem novum, non crediderunt, | |
| quorum virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in | |
| testimonio cupiditatis atque inimicitiarum suspicio derogavit. | |
| Ecquem hominem vidimus, ecquem vere commemorare | 24.1 |
| possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris | |
| virtutibus, honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M. | |
| Aemilio Scauro fuisse? Tamen huius cuius iniurati nutu | |
| prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in | 5 |
| C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; nolue- | |
| runt ei qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam, quem | |
| quisque odisset, ut eum testimonio posset tollere. Quantus | |
| in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, | |
| quis ignorat? Tamen is cuius etiam sermo testimoni | 10 |
| auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum | |
| inimico animo dixit, probare non potuit. Fuit, fuit illis | 25.1 |
| iudicibus divinum ac singulare, iudices, consilium, qui se | |
| non solum de reo sed etiam de accusatore, de teste iudicare | |
| arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, | |
| quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid | 5 |
| a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. Quae | |
| si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac | |
| mente circumspiciet, si, ut quidque ex illo loco dicetur, ex | |
| oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod | |
| dixi antea, non surdum iudicem huic muneri atque officio | 10 |
| praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens | |
| homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requira- | |
| tur. An vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui | 26.1 |
| nuper in re publica iudiciisque maxime floruerunt, habuerunt | |
| tantum animi, tantum roboris ut L. <Crasso, M.> Scauro testi | |
| non crederent; vos Volcarum atque Allobrogum testimoniis | |
| non credere timetis? Si inimico testi credi non oportuit, | 5 |
| inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus | |
| studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? | |
| quorum qui optima in causa sunt, equites, frumentum | |
| pecuniam semel atque iterum ac saepius invitissimi dare | |
| coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, | 10 |
| partim ab hoc ipso bello superati et oppressi. Si, qui ob | 27.1 |
| aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, | |
| eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepioni- | |
| bus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, | |
| cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam | 5 |
| cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa pro- | |
| vincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse | |
| arbitratur. An, si homines ipsos spectare convenit, id quod | |
| in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum | |
| summis civitatis nostrae viris sed cum infimo cive Romano | 10 |
| quisquam amplissimus Galliae comparandus est? Scit | |
| Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo | |
| timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum pro- | |
| ductus est? Recordamini, iudices, quanto opere laborare | 28.1 |
| soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam | |
| quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne | |
| quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; | |
| voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio | 5 |
| cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sit quaedam | |
| tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum disceditis, ea | |
| diligenter conservata ac retenta videatur. Credo haec eadem | 29.1 |
| Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui | |
| primum illud verbum consideratissimum nostrae consue- | |
| tudinis 'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea | |
| dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, | 5 |
| ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit. | |
| Verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque | |
| Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama | |
| consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam | |
| cupide, tam temere dixisse; non intellegebat se in testi- | 10 |
| monio nihil praeter vocem et os et audaciam neque civibus | |
| suis neque accusatoribus nostris praestare debere. An vero | 30.1 |
| istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immor- | |
| talium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae | |
| tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, | |
| quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae | 5 |
| contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis | |
| immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis | |
| immortalibus bella gesserunt. Hae sunt nationes quae | |
| quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad | |
| Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexan- | 10 |
| dum ac spoliandum profectae sunt. Ab isdem gentibus | |
| sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est | |
| atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam | |
| testimoniorum fidem esse voluerunt. Postremo his quic- | 31.1 |
| quam sanctum ac religiosum videri potest qui, etiam si | |
| quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur, | |
| humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne | |
| religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius | 5 |
| scelere violarint? Quis enim ignorat eos usque ad hanc | |
| diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem | |
| hominum immolandorum? Quam ob rem quali fide, quali | |
| pietate existimatis esse eos qui etiam deos immortalis | |
| arbitrentur hominum scelere et sanguine facillime posse | 10 |
| placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniunge- | |
| tis, ab <his> quicquam sancte aut moderate dictum putabitis? | |
| Hoc vestrae mentes tam castae, tam integrae sibi suscipient | 32.1 |
| ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam | |
| venerunt, omnes equites Romani qui in illa provincia | |
| fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes | |
| in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. | 5 |
| Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice | |
| laudent, vos tamen cum Gallis iugulare malitis? Quid ut | |
| secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior | |
| igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? An digni- | |
| tatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, | 10 |
| alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios | |
| gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac | |
| nomini bonis ac fidelibus et sociis et civibus anteferre? |