| An vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae | 33.1 |
| gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani | |
| nomine? Sic existimatis eos hic sagatos bracatosque ver- | |
| sari, animo demisso atque humili, ut solent ei qui adfecti | |
| iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? | 5 |
| Nihil vero minus. Hi contra vagantur laeti atque erecti | |
| passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque | |
| immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, | |
| nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, | |
| audissem, cum praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto | 10 |
| novum aliquod bellum Gallicum concitaretur. Si M. Fon- | 34.1 |
| teium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, | |
| vita infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit | |
| <male gestis>, convictus virorum bonorum testimoniis, lega- | |
| tionibus flagitiose obitis, invisus suis omnibus in iudicium | 5 |
| vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbo- | |
| nensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium | |
| Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, | |
| tamen esset vobis magno opere providendum ne, quos ita | |
| adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut | 10 |
| contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et | |
| terrore commoti esse videremini. Nunc vero cum laedat | 35.1 |
| nemo bonus, laudent omnes vestri cives atque socii, oppu- | |
| gnent idem qui saepissime hanc urbem et hoc imperium | |
| oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei vobis ac populo | |
| Romano minentur, amici ac propinqui supplicent vobis, | 5 |
| dubitabitis non modo vestris civibus, qui maxime gloria ac | |
| laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus <et> gentibus | |
| ostendere vos in sententiis ferendis civi parcere quam hosti | |
| cedere maluisse? Magna me hercules causa, iudices, absolu- | 36.1 |
| tionis cum ceteris causis haec est, ne quae insignis huic | |
| imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita per- | |
| latum erit in Galliam, senatores equitesque populi Romani | |
| non testimoniis Gallorum, sed minis commotos rem ad illo- | 5 |
| rum libidinem iudicasse. Ita vero, si illi bellum facere | |
| conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui | |
| Indutiomaro isti minaci atque adroganti par in bello gerendo | |
| esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus qui | |
| nationem Allobrogum et <belli> reliquias suis iterum armis | 10 |
| conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non | |
| potest, orandus erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut | |
| suos novos clientis a bello faciendo deterreat, ut eorum | |
| iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non | |
| poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allo- | 15 |
| brogum animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen | |
| amplissimum <est>. Volunt isti aut quiescere, id quod victi | |
| ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo | |
| Romano non metum belli sed spem triumphi ostendere? |