| Quaeramus igitur causam, quae inpulerit eum, qui | 9.1 |
| haec machinatus sit, ut originem rerum et molitionem | |
| novam quaereret. Probitate videlicet praestabat; pro- | |
| bus autem invidet nemini; itaque omnia sui similia | |
| generavit. Haec nimirum gignendi mundi causa iustis- | 5 |
| sima. Nam cum constituisset deus bonis omnibus | |
| explere mundum, mali nihil admiscere, quoad natura | |
| pateretur, quicquid erat, quod in cernendi sensum ca- | |
| deret, id sibi adsumpsit non tranquillum et quietum, | |
| sed inmoderate agitatum et fluitans, idque ex inordi- | 10 |
| nato in ordinem adduxit; hoc enim iudicabat esse | |
| praestantius. Fas autem nec est nec umquam fuit | 10.1 |
| quicquam nisi pulcherrimum facere ei, qui esset op- | |
| tumus. Cum rationem igitur habuisset, reperiebat nihil | |
| esse eorum, quae natura cernerentur, inintellegens in- | |
| tellegente in toto genere praestantius. Quocirca intel- | 5 |
| legentiam in animo, animum inclusit in corpore. Sic | |
| ratus est opus illud effectum esse pulcherrimum. Quam | |
| ob causam non est cunctandum profiteri, si modo in- | |
| vestigari aliquid coniectura potest, hunc mundum animal | |
| esse, idque intellegens et divina providentia constitutum. | 10 |
| Hoc posito, quod sequitur, videndum est, cuiusnam | 11.1 |
| animantium deus in fingendo mundo similitudinem secu- | |
| tus sit. Nullius profecto id quidem, quae sunt nobis nota | |
| animantia; sunt enim omnia in quaedam genera partita | |
| aut inchoata nulla ex parte perfecta; imperfecto autem | 5 |
| nec absoluto simile pulchrum esse nihil potest. Cuius | |
| ergo omne animal quasi particula quaedam est, sive in | |
| singulis sive in universo genere cernatur, eius similem | |
| mundum esse dicamus. Omnes igitur, qui animo cernun- | |
| tur et ratione intelleguntur, animantes conplexu rationis | 10 |
| et intellegentiae sicut homines hoc mundo et pecudes | |
| et omnia, quae sub aspectum cadunt, conprehenduntur. | |
| Quod enim pulcherrimum in rerum natura intellegi | 12.1 |
| potest, et quod ex omni parte absolutissimum est, cum | |
| deus <eius> similem mundum efficere vellet, animal | |
| unum aspectabile, in quo omnia animalia contineren- | |
| tur, effecit. Rectene igitur unum mundum diximus, | 5 |
| an fuit pluris aut innumerabilis dictu melius et ve- | |
| rius? Unus profecto, siquidem factus est ad exemplum. | |
| Quod enim omnis animantis eos, qui ratione intelle- | |
| guntur, complectitur, id non potest esse cum altero. | |
| Rursus enim alius animans, qui eum contineat, sit | 10 |
| necesse est, cuius partes sint animantes superiores, | |
| caelumque hoc simulacrum illius ultimi sit, non pro- | |
| ximi. Quorum ne quid accideret, atque ut hic mun- | |
| dus esset animanti absoluto simillimus, hoc ipso, quod | |
| solus atque unus esset, idcirco singularem deus hunc | 15 |
| mundum atque unigenam procreavit. |