| Corporeum autem et aspectabile itemque tractabile | 13.1 |
| omne necesse est esse, quod natum est. Nihil porro | |
| igni vacuum aspici ac videri potest nec vero tangi, | |
| quod careat solido, solidum autem nihil, quod terrae | |
| sit expers; quam ob rem mundum efficere moliens deus | 5 |
| terram primum ignemque iungebat. Omnia autem duo | |
| ad cohaerendum tertium aliquid anquirunt et quasi | |
| nodum vinculumque desiderant. Sed vinculorum id est | |
| aptissimum atque pulcherrimum, quod ex se atque de | |
| iis, quae stringit, quam maxime unum efficit. Id op- | 10 |
| time adsequitur, quae Graece ἀναλογία, Latine (auden- | |
| dum est enim, quoniam haec primum a nobis novan- | |
| tur) conparatio proportiove dici potest. Quando | 14.1 |
| enim trium vel numerorum vel figurarum vel quorum- | |
| cumque generum contingit ut, quod medium sit, ut | |
| ei primum proportione, ita id postremo comparetur, | |
| vicissimque, ut extremum cum medio, sic medium cum | 5 |
| primo conferatur, id, quod medium est, tum primum | |
| fit, tum postremum, postrema autem et prima media | |
| fiunt; ita necessitas cogit, ut eadem sint ea, quae | |
| diiuncta fuerant; eadem autem cum facta sint, effici- | |
| tur, ut omnia sint unum. Quodsi universi corpus | 10 |
| planum et aequabile explicaretur neque in eo quic- | |
| quam esset † requisitum, unum interiectum medium et | |
| se ipsum et ea, quibus esset interpositum, conligaret. | |
| Sed cum soliditas mundo quaereretur, solida autem | 15.1 |
| omnia uno medio numquam, duobus semper copulen- | |
| tur, ita contigit, ut inter ignem atque terram aquam | |
| deus animamque poneret eaque inter se conpararet | |
| et proportione coniungeret, ut, quem ad modum ignis | 5 |
| animae, sic anima aquae, quodque anima aquae, id | |
| aqua terrae proportione redderet. Qua ex coniunctione | |
| caelum ita aptum est, ut sub aspectum et tactum | |
| cadat. Itaque et ob eam causam et ex iis rebus nu- | |
| mero quattuor mundi est corpus effectum ea con- | 10 |
| strictum conparatione, qua dixi; ex quo ipse se con- | |
| cordi quadam amicitia et caritate conplectitur atque | |
| ita apte cohaeret, ut dissolvi nullo modo queat nisi | |
| ab eodem, a quo est conligatus. Earum autem quat- | 16.1 |
| tuor rerum, quas supra dixi, sic in omni mundo par- | |
| tes omnes conlocatae sunt, ut nulla pars huiusce ge- | |
| neris excederet extra, atque ut in hoc universo ines- | |
| sent genera illa universa, id ob eas causas, primum | 5 |
| ut mundus animans posset ex perfectis partibus esse | |
| perfectus, deinde ut unus esset nulla parte, unde alter | |
| gigneretur, relicta, postremo ne qui morbus eum pos- | |
| set aut senectus attingere. Omnis enim coagmentatio | 17.1 |
| corporis vel caloris vel frigoris <vi> vel aliqua inpul- | |
| sione vehementi labefactatur et frangitur et ad morbos | |
| senectutemque conpellitur. Hanc igitur habuit ratio- | |
| nem effector mundi et molitor deus, ut unum opus | 5 |
| totum atque perfectum ex omnibus et totis atque per- | |
| fectis absolveret, quod omni morbo et senio vacaret. | |
| Formam autem et maxime cognatam et decoram dedit. | |
| A quo enim animanti omnis reliquos contineri vellet | |
| animantes, hunc ea forma figuravit, qua una omnes | 10 |
| formae reliquae concluduntur, et globosum est fabri- | |
| catus, quod σφαιροειδές Graeci vocant, cuius omnis | |
| extremitas paribus a medio radiis attingitur, idque ita | |
| tornavit, ut nihil efficere posset rotundius, nihil aspe- | |
| ritatis ut haberet, nihil offensionis, nihil incisum an- | 15 |
| gulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum, | |
| omnesque partes simillimas omnium, quod eius iudicio | |
| praestabat dissimilitudini similitudo. Omni autem to- | 18.1 |
| tam figuram mundi levitate circumdedit. Nec enim | |
| oculis egebat, quia nihil extra, quod cerni posset, re- | |
| lictum erat, nec auribus, quia ne quod audiretur qui- | |
| dem, neque erant anima circumfusa extrema mundi, | 5 |
| ut respirationem requireret, nec vero desiderabat aut | |
| alimenta corporis aut detractionem confecti et con- | |
| sumpti cibi; neque enim ulla decessio fieri poterat | |
| neque accessio, nec vero erat unde. Itaque se ipse | |
| consumptione et senio alebat sui, cum ipse per se et a | 10 |
| se et pateretur et faceret omnia. Sic enim ratus est ille, | |
| qui ista iunxit et condidit, ipsum se contentum esse | |
| mundum neque egere altero. Itaque ei nec manus | 19.1 |
| adfixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec | |
| repellendum, nec pedes aut alia membra, quibus in- | |
| gressum corporis sustineret. Motum enim dedit caelo | |
| eum, qui figurae eius esset aptissimus, qui unus ex | 5 |
| septem motibus mentem atque intellegentiam cieret | |
| maxime. Itaque una conversione atque eadem ipse | |
| circum se torquetur et vertitur. Sex autem reliquos | |
| motus ab eo separavit itaque ab omni erratione eum | |
| liberavit. Ad hanc igitur conversionem, quae pedibus | 10 |
| et gradu non egeret, ingrediendi membra non dedit. |