| Haec deus is, qui erat, de aliquando futuro deo | 20.1 |
| cogitans levem illum effecit et undique aequabilem | |
| et a medio ad summum parem et perfectum atque | |
| absolutum ex absolutis atque perfectis. Animum autem | |
| ut in eo medio conlocavit, ita per totum tetendit; | 5 |
| deinde eum circumdedit corpore et vestivit extrinsecus | |
| caeloque solivago et volubili et in orbem incitato | |
| conplexus est, quod secum ipsum propter virtutem | |
| facile esse posset nec desideraret alterum satis sibi | |
| ipsum notum et familiare. Sic deus ille aeternus hunc | 21.1 |
| perfecte beatum deum procreavit. Sed animum haud | |
| ita, ut modo locuti sumus, tum denique, cum corpus | |
| ei effecisset, inchoavit; neque enim esset rectum mi- | |
| nori parere maiorem; sed nos multa inconsiderate ac | 5 |
| temere dicimus. Deus autem et ortu et virtute anti- | |
| quiorem genuit animum eumque ut dominum atque | |
| imperantem oboedienti praefecit corpori, idque molitus | |
| tali quodam est modo: Ex ea materia, quae individua | |
| est et quae semper unius modi suique similis, et ex | 10 |
| ea, quae in corporibus dividua gignitur, tertium ma- | |
| teriae genus ex duobus in medium admiscuit, quod | |
| esset eiusdem naturae et quod alterius, idque inter- | |
| iecit inter individuum atque id, quod dividuum esset | |
| in corpore. Ea cum tria sumpsisset, in unam speciem | 22.1 |
| temperavit naturamque illam, quam alterius diximus, | |
| vi cum eadem coniunxit fugientem et eius copulatio- | |
| nis alienam; quae permiscens cum materia cum ex | |
| tribus effecisset unum, id ipsum in ea, quae decuit, | 5 |
| membra partitus est. Iam partis singulas ex eodem | |
| et ex altero et ex materia temperavit. Fuit autem | |
| talis illa partitio: unam principio partem detraxit ex | |
| toto, secundam autem primae partis duplam, deinde | |
| tertiam, quae esset secundae sesquialtera, primae tripla, | 10 |
| deinde quartam, quae secundae dupla esset, quintam | |
| inde, quae tertiae tripla, tum sextam octuplam primae, | |
| postremo septimam, quae septem et viginti partibus | |
| antecederet primae. Deinde instituit dupla et tripla | 23.1 |
| intervalla explere partis rursus ex toto desecans; quas | |
| <in> intervallis ita locabat, ut in singulis essent bina | |
| media (vix enim audeo dicere medietates, quas Graeci | |
| μεσότητας appellant; sed quasi ita dixerim, intellega- | 5 |
| tur; erit enim planius), earum alteram eadem parte | |
| praestantem extremis eademque superatam, alteram | |
| pari numero praestantem extremis parique superatam. | |
| Sesquialteris autem intervallis et sesquitertiis et ses- | |
| quioctavis sumptis ex his conligationibus in primis | 10 |
| intervallis sesquioctavo intervallo sesquitertia omnia | |
| explebat, cum particulam singulorum relinqueret. Eius | 24.1 |
| autem particulae intervallo relicto habebat <numerus | |
| ad> numerum eandem proportionem conparationem<que> | |
| in extremis, quam habent ducenta quinquaginta <sex> | |
| cum ducentis quadraginta tribus, atque ita permixtum | 5 |
| illud, ex quo haec secuit, iam omne consumpserat. | |
| Hanc igitur omnem coniunctionem duplicem in longi- | |
| tudinem diffidit mediaeque accommodans mediam quasi | |
| decussavit, deinde in orbem intorsit, ut et ipsae se- | |
| cum et inter se ex commissura, quae e regione esset, | 10 |
| iungerentur, eoque motu, cuius orbis semper in eodem | |
| erat eodemque modo ciebatur, undique est eas circum- | |
| plexus. Atque ita cum alterum esset exteriorem, <al- | 25.1 |
| terum interiorem> amplexus orbem, illum eiusdem na- | |
| turae, hunc alterius notavit eamque, quae erat eius- | |
| dem, detorsit a latere in dexteram partem, hanc autem | |
| citimam a mediana linea direxit ad laevam, sed prin- | 5 |
| cipatum dedit superiori, quam solam individuam reli- | |
| quit. Interiorem autem cum in sex partis divisisset, | |
| septem orbis dispares duplo et triplo intervallo mo- | |
| veri iussit contrariis inter se cursibus. Eorum autem | |
| trium fecit pares celeritates, sed quattuor et inter se | 10 |
| dispares et dissimilis trium reliquorum. |