| Animum igitur cum ille procreator mundi deus | 26.1 |
| ex sua mente et voluntate genuisset, tum denique omne, | |
| quod erat concretum atque corporeum, substernebat | |
| animo interiusque faciebat atque ita medio medium | |
| accommodans copulabat. Sic animus a medio profectus | 5 |
| extremitatem caeli a suprema regione rotundo ambitu | |
| circumiecit seseque ipse versans divinum sempiternae | |
| sapientisque vitae induxit exordium. Et corpus qui- | 27.1 |
| dem caeli aspectabile effectum est, animus autem ocu- | |
| lorum effugit optutum. Est autem unus ex omnibus | |
| rationis concentionisque, quae ἁρμονία Graece, sem- | |
| piternarum rerum et sub intellegentiam cadentium | 5 |
| compos et particeps, quo nihil est ab optimo et prae- | |
| stantissimo genitore melius procreatum; quippe qui ex | |
| eadem iunctus alteraque natura adiuncta materia tem- | |
| peratione trium partium proportione conpactus, se | |
| ipse conversans, cum materiam mutabilem arripuit et | 10 |
| cum rursus individuam atque simplicem, per se omnis | |
| movetur discernitque, quid sit eiusdem generis, quid | |
| alterius, et cetera diiudicat, quid cuique rei sit ma- | |
| xime aptum, quid quoque loco aut modo aut tempore | |
| contingat, quaeque distinctio sit inter ea, quae gi- | 15 |
| gnantur, et ea, quae sint semper eadem. Ratio autem | 28.1 |
| vera, quae versatur in iis, quae sunt semper eadem, | |
| et in iis, quae mutantur, cum <in> eodem et in altero | |
| movetur ipsa per sese sine voce et sine ullo sono, | |
| cum eam partem attingit, qua sensus cieri potest, <et> | 5 |
| orbis illius generis alterius inmutatus et rectus omnia | |
| animo mentique denuntiat, tum opiniones adsensio- | |
| nesque firmae veraeque gignuntur; cum autem in illis | |
| rebus vertitur, quae manentes semper eadem non sensu, | |
| sed intellegentia continentur * * * | 10 |
| Non. 198M | |
| Ratione igitur et mente divina ad originem temporis curricu- | 29(fr).1 |
| lum inventum est solis et lunae | |
| * * * ius natura converteret, ut terram lunae cursus pro- | 29.3 |
| xime ambiret eique supra terram proxima solis cir- | |
| cumvectio esset. Lucifer deinde et sancta Mercuri | 5 |
| stella cursum habent solis celeritati parem, sed vim | |
| quandam contrariam, eaque concursatione, <quam> inter | |
| se habent Lucifer, Mercurius, sol, alii alios vincunt | |
| vicissimque vincuntur. Reliquorum siderum quae causa | 30.1 |
| collocandi fuerit, quaeque eorum sit conlocatio, in | |
| sermonem alium differendum est, ne in eo, quod at- | |
| tingendum fuit, quam in eo, quoius causa id attingimus, | |
| longior ponatur oratio. Quando igitur sibi quodque | 5 |
| eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex qui- | |
| bus erat modus temporis consignandus, conligatisque | |
| corporibus vinculis animalibus animantia orta sunt | |
| eaque imperio parere didicerunt, tum ex alterius na- | |
| turae motione transversa in eiusdem naturae motum | 10 |
| incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia | |
| maiorem lustrarent orbem, alia minorem, tardius quae | |
| maiorem, celerius quae minorem, motu unius eiusdem- | |
| que naturae quae velocissime movebantur, ea celeri- | |
| tate vinci a tardioribus et, cum superabant, superari | 15 |
| videbantur. Omnis enim orbis eorum quasi helicae | 31.1 |
| inflexione vertebat, quia bifariam contrarie simul pro- | |
| cedentia efficiebant, ut, quod esset tardissimum, id | |
| proximum fieret celerrimo. Atque ut esset mensura | |
| quaedam evidens, quae in octo cursibus celeritates | 5 |
| tarditatesque declararet, deus ipse solem quasi lumen | |
| accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam | |
| maxime caelum omnibus conluceret animantesque, | |
| quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eius, | |
| quod simile esset, numerorum naturam vimque cogno- | 10 |
| scerent. Nox igitur et dies ad hunc modum et ob | 32.1 |
| has generata causas unum circumitum orbis efficit | |
| sapientissimum atque optimum, mensis autem, quando | |
| luna lustrato suo cursu solem consecuta est, annus, | |
| ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem. | 5 |
| Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines | 33.1 |
| praeter admodum paucos neque nomine appellant ne- | |
| que inter se numero commetiuntur. Itaque nesciunt | |
| hos siderum errores id ipsum esse, quod rite dicitur | |
| tempus, multitudine infinita, varietate admirabili prae- | 5 |
| ditos. Ac tamen illud perspici et intellegi potest, ab- | |
| soluto perfectoque numero temporis absolutum annum | |
| perfectumque tum compleri denique, cum se octo | |
| ambitus confectis suis cursibus ad idem caput rettu- | |
| lerunt, cumque eos permensus est idem et semper sui | 10 |
| similis orbis. Has igitur ob causas nata astra sunt, | 34.1 |
| quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali | |
| revocatione converterent, ut hoc omne animal, quod | |
| videmus, esset illi animali, quod sentimus, ad aeter- | |
| nitatis imitationem simillimum. | 5 |