| Et cetera quidem usque ad temporis ortum impressa | 34.6 |
| ab illis, quae imitabatur, ecfinxerat; sed quia nondum | |
| omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte defi- | |
| ciebat ad propositum exemplar imaginis similitudo. Quot | |
| igitur et quales animalium formas mens in speciem re- | 10 |
| rum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc | |
| mundo secum cogitavit effingere. Erant autem animan- | 35.1 |
| tium genera quattuor, quorum unum divinum atque cae- | |
| leste, alterum pinnigerum et aërium, tertium <aquatile>, | |
| terrestre quartum. Divinae animationis maxime speciem | |
| faciebat ex igne, ut et splendidissimus esset et aspectu | 5 |
| pulcherrimus. Cumque eum similem universi naturae | |
| efficere vellet, ad volubilitatem rotundavit comitemque | |
| eum sapientiae quam optimae mentis effecit circumque | |
| omne caelum aequaliter distribuit, ut hunc varietate | |
| distinctum bene Graeci κόσμον, nos lucentem mundum | 10 |
| nominaremus. Dedit autem divinis duo genera motus, | 36.1 |
| unum, quod semper esset in eodem † de quo et idem | |
| omnibus atque uno modo celaret, alterum, quod in | |
| anticam partem a conversione eiusdem et similis pel- | |
| leretur. Quinque autem reliquis motibus orbum eum | 5 |
| voluit esse et expertem, immobilem et stantem. Ex | |
| quo genere ea sunt sidera, quae infixa caelo non mo- | |
| ventur loco, quae sunt animantia, eaque divina, ob | |
| eamque causam suis sedibus inhaerent et perpetuo | |
| manent. Quae autem vaga et mutabili erratione la- | 10 |
| buntur, ita generata sunt, ut supra diximus. Iam vero | 37.1 |
| terram, altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, | |
| diei noctisque effectricem eandemque custodem, anti- | |
| quissimam deorum omnium voluit esse eorum, qui | |
| intra caelum gignerentur. Lusiones autem deorum et | 5 |
| inter ipsos deos concursiones, quaeque in orbibus eorum | |
| conversiones quaeque antecessiones eveniant, cumque | |
| inter se paene contingant, eorum qui prope copulentur | |
| contrariaque regione et pone quos aut ante laban- | |
| tur quibusque temporibus a nostro aspectu oblitescant | 10 |
| rursusque emersi terrorem incutiant rationis experti- | |
| bus, si verbis explicare conemur nullo posito ob | |
| oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur | |
| labor. Sed haec satis sint dicta nobis, quae<que> de | |
| deorum, qui cernuntur quique sunt orti, natura prae- | 15 |
| fati sumus, habeant hunc terminum. |