| Reliquorum autem, quos Graeci δαίμονας appellant, | 38.1 |
| nostri, opinor, Lares, si modo hoc recte conversum | |
| videri potest, et nosse et enuntiare ortum eorum maius | |
| est, quam ut profiteri nos scribere audeamus. Creden- | |
| dum nimirum est veteribus et priscis, ut aiunt, viris, | 5 |
| qui se progeniem deorum esse dicebant, itaque eorum | |
| vocabula nobis prodiderunt. Nosse autem generatores | |
| suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis | |
| fidem non habere, quamquam nec argumentis nec ra- | |
| tionibus certis eorum oratio confirmatur; sed quia de | 10 |
| suis [notis] rebus videntur loqui, veteri legi morique | |
| parendum est. Sic igitur, ut ab iis est traditum, | 39.1 |
| horum deorum ortus habeatur atque dicatur, ut Ocea- | |
| num Salaciamque Caeli satu Terraeque conceptu ge- | |
| neratos editosque memoremus, ex his Saturnum et | |
| Opem, deinceps Iovem atque Iunonem, reliquos, <quos> | 5 |
| fratres inter se agnatosque usurpari atque appellari | |
| videmus, et eorum, ut utamur vetere verbo, prosapiam. | |
| Quando igitur omnes, et qui moventur palamque se | 40.1 |
| ostendunt, et qui eatenus nobis declarantur, qua ipsi | |
| volunt, creati sunt, tum ad eos is deus, qui omnia | |
| genuit, fatur: 'Haec vos, qui deorum satu orti estis, | |
| attendite: quorum operum ego parens effectorque sum, | 5 |
| haec sunt indissoluta me invito; quamquam omne col- | |
| ligatum solvi potest; sed haudquaquam boni est | |
| ratione vinctum velle dissolvere. Sed quoniam estis | |
| orti, inmortales vos quidem esse et indissolubiles non | |
| potestis, neutiquam tamen dissolvemini, neque vos | 10 |
| ulla mortis fata periment nec fraus valentior quam | |
| consilium meum, quod maius est vinculum ad perpe- | |
| tuitatem vestram quam illa, quibus estis tum, cum | |
| gignebamini, conligati. Quid sentiam igitur, cogno- | 41.1 |
| scite: Tria genera nobis reliqua sunt, eaque mortalia; | |
| quibus praetermissis caeli absolutio perfecta non erit. | |
| Omnia enim genera animalium complexu non tenebit; | |
| teneat autem oportebit, ut ex eodem ne quid absit. | 5 |
| Quae a me ipso effecta <si> sint, deorum vitam possint | |
| adaequare. Ut igitur mortali condicione generentur, | |
| vos suscipite, ut illa gignatis imiteminique vim meam, | |
| qua me in vestro ortu usum esse meministis. In | |
| quibus qui tales creabuntur, ut deorum inmortalium | 10 |
| quasi gentiles esse debeant, divini generis appellentur | |
| teneantque omnium animantium principatum vobisque | |
| iure et lege volentes pareant; quorum vobis initium | |
| satusque tradetur a me, vos autem ad id, quod erit | |
| inmortale, partem attexitote mortalem. Ita orientur | 15 |
| animantes, quos et vivos alatis et consumptos sinu | |
| recipiatis.' |