| Haec ille dixit. Deinde ad temperationem supe- | 42.1 |
| riorem revertit; in qua omnem animum universae na- | |
| turae temperans permiscebat superiorisque permixtionis | |
| reliquias fundens aequabat eodem modo ferme, nisi | |
| quod non ita incorrupta, ut ea, quae semper idem, | 5 |
| sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium. | |
| Toto igitur omni constituto sideribus parem numerum | 43.1 |
| distribuit animorum et singulos adiunxit ad singula | |
| atque ita quasi in currum universitatis inposuit com- | |
| monstravitque leges fatales ac necessarias et ostendit | |
| primum ortum unum fore omnibus, eumque modera- | 5 |
| tum atque constantem nec ab ullo inminutum, satis | |
| autem et quasi sparsis animis fore uti certis tempo- | |
| rum intervallis oreretur animal, quod esset ad cultum | |
| deorum aptissumum. Sed cum duplex esset natura | 44.1 |
| generis humani, sic se res habebat, ut praestantius | |
| genus esset eorum, qui essent futuri viri. Cum autem | |
| animos corporibus necessitate insevisset, cumque ad | |
| corpora tum accessio fieret, tum abscessio, principio | 5 |
| necesse erat sensum exsistere unum communemque | |
| omnium vehementiore motu excitatum coniunctumque | |
| naturae, deinde voluptate et molestia mixtum amorem, | |
| post iram et metum et reliquos motus animi, comites | |
| superiorum et iis etiam contrarios dissidentes; quos | 10 |
| qui ratione rexerit, iuste vixerit, qui autem iis se de- | |
| diderit, iniuste. Atque ille, qui recte atque honeste | 45.1 |
| curriculum vivendi a natura datum confecerit, ad illud | |
| astrum, quocum aptus fuerit, revertetur; qui autem | |
| inmoderate et intemperate vixerit, eum secundus ortus | |
| in figuram muliebrem transferet, et, si ne tum qui- | 5 |
| dem finem vitiorum faciet, gravius etiam iactabitur | |
| et in suis moribus simillimas figuras pecudum et fera- | |
| rum transferetur neque terminum malorum prius aspi- | |
| ciet, quam illam sequi coeperit conversionem, quam ha- | |
| bebat in se ipse eiusdem et similis innatam et insitam. | 10 |
| Quod tum eveniet, cum illa, quae ex igni, anima, aqua, | |
| terra turbulenta et rationis expertia insederint, ratione | |
| depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi | |
| pervenerit. Quae cum ita dissignasset seseque, si quid | 46.1 |
| postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam | |
| causamque posuisset, alios in terram, alios in lunam, | |
| alios in reliquas mundi partes, quae sunt [ad] spatiorum | |
| temporis signa et notae constitutae, spargens quasi | 5 |
| serebat. Post autem eam sationem dis, ut ita dicam, | |
| iunioribus permisit, ut corpora mortalia effingerent, | |
| quantumque esset reliquum ex humano animo, quod | |
| deberet accedere, id omne, et quae consequentia essent, | |
| perpolirent et absolverent; deinde ut huic animanti | 10 |
| principes se ducesque praeberent vitamque eius quam | |
| pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse | |
| bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret. |