| Atque is quidem, qui cuncta conposuit, constanter | 47.1 |
| in suo manebat statu; qui autem erant ab eo creati, | |
| cum parentis ordinem cognovissent, hunc sequebantur. | |
| Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis | |
| animantis, imitantes genitorem et effectorem sui par- | 5 |
| ticulas ignis et terrae et aquae et animae a mundo, | |
| quas rursus redderent, mutuabantur easque inter se | |
| copulabant haud isdem vinclis, quibus ipsi erant con- | |
| ligati, sed talibus, quae cerni non possent propter | |
| parvitatem, crebris quasi cuneolis inliquefactis unum | 10 |
| efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente | |
| atque effluente animi divini ambitus inligabant. Ita- | 48.1 |
| que illi in flumen inmersi neque tenebant neque tene- | |
| bantur, sed vi magna tum ferebant, tum ferebantur. | |
| Ita totum animal movebatur illud quidem, sed in- | |
| moderate et fortuito, ut sex motibus veheretur. Nam | 5 |
| et ante et pone et ad laevam et ad dextram et sur- | |
| sum et deorsum, modo huc, modo illuc * * * | |
| Sed si in splendore consedit, tum vel eadem spe- | 49.1 |
| cies vel interdum inmutata redditur, cum ignis oculo- | |
| rum cum eo igne, qui est ob os offusus, se confudit | |
| et contulit. Dextra autem videntur, quae laeva sunt, | |
| quia contrariis partibus oculorum contrarias partes | 5 |
| attingunt. Respondent autem dextera dexteris, laeva | |
| laevis conversione luminum, cum ea inter se non | |
| cohaerescunt. Id fit, cum speculorum levitas hinc | |
| illincque altitudinem adsumpsit et ita dextera detrusit | |
| in laevam partem oculorum laevaque in dexteram. | 10 |
| Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum; quae | |
| convertens inferiora reddit, quae sunt superiora. At- | 50.1 |
| que haec omnia ex eo genere sunt, quae rerum ad- | |
| iuvant causas; quibus utitur ministeriis deus, cum | |
| optimi speciem, quoad fieri potest, efficit. Sed existi- | |
| mant plerique non haec adiuvantia causarum, sed has | 5 |
| ipsas esse omnium causas, quae vim habeant refrige- | |
| randi calfaciendi, concrescendi liquendi, careant autem | |
| omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo | |
| nulla alia in natura reperiantur. Animus autem sen- | |
| sum omnem effugit oculorum; at ignis, <anima,> aqua, | 10 |
| terra corpora sunt, eaque cernuntur. Illum autem, | 51.1 |
| qui intellegentiae sapientiaeque se amatorem profite- | |
| tur, necesse est intellegentis sapientisque naturae pri- | |
| mas causas conquirere, dein secundas earum rerum, quae | |
| necessario movent alias, cum ipsae ab aliis moventur. | 5 |
| Quocirca nobis sic cerno esse faciendum, ut de utro- | |
| que nos quidem dicamus genere causarum, separatim | |
| autem de iis, quae cum intellegentia sunt efficientes | |
| pulcherrimarum rerum atque optumarum, et de iis, | |
| quae vacantes prudentia inconstantia perturbataque | 10 |
| efficiunt. Ac de oculorum quidem causis, ut haberent | 52.1 |
| eam vim, quam nunc habent, satis ferme esse dictum | |
| puto. Maxuma autem eorum utilitas donata hominum | |
| generi deorum munere deinceps explicetur. Rerum | |
| enim optumarum cognitionem nobis oculi attulerunt. | 5 |
| Nam haec, quae est habita de universitate oratio a | |
| nobis, haud umquam esset inventa, si neque sidera | |
| neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere | |
| potuissent. Nunc vero dies noctesque oculis cognitae, | |
| tum mensum annorumque conversiones et numerum | 10 |
| machinatae sunt et spatium temporis dimensae et ad | |
| quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus | |
| philosophiam adepti sumus, quo bono nullum opta- | |
| bilius, nullum praestantius neque datum est morta- | |
| lium generi deorum concessu atque munere neque | 15 |
| dabitur * * * | |
| Prisc. GL 3.463K | |
| Defenstrix | 52(fr).17 |