| Oratoris officium est de <i>is rebus posse dicere, | 1.2.1 |
| quae res ad usum civilem moribus et legibus consti- | |
| tutae sunt, cum a<d>sensione auditorum, quoad eius fieri | |
| poterit. | |
| Tria genera sunt causarum, quae recipere debet | 5 |
| orator: demonstrativum, deliberativum, iudiciale. | |
| Demonstrativum est, quod tribuitur in alicuius | |
| certae personae laudem vel vituperationem. | |
| Deliberativum est in consultatione, quod habet | |
| in se suasionem et dissuasionem. | 10 |
| Iudiciale est, quod positum est in controversia | |
| et quod habet accusationem aut petitionem cum de- | |
| fensione. | |
| Nunc quas res oratorem habere oporteat, docebi- | |
| mus, deinde quo modo has causas tractari conveniat, | 15 |
| ostendemus. | |
| Oportet igitur esse in oratore inventionem, dispo- | 3.1 |
| sitionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem. | |
| Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri | |
| similium, quae causam probabilem reddant. | |
| Dispositio est ordo et distributio rerum, quae | 5 |
| demonstrat, quid quibus locis sit co<n>locandum. | |
| Elocutio est idoneorum verborum et sententiarum | |
| ad inventionem a<d>commodatio. | |
| Memoria est firma animi rerum et verborum et | |
| dispositionis perceptio. | 10 |
| Pronuntiatio est vocis, vultus, gestus moderatio | |
| cum venustate. | |
| Haec omnia tribus rebus a<d>sequi poterimus: arte, | |
| imitatione, exercitatione. | |
| Ars est praeceptio, quae dat certam viam ratio- | 15 |
| nemque dicendi. |