| Imitatio est, qua i<n>pellimur cum diligenti ratione | 1.3.17 |
| ut aliquorum similes in dicendo valeamus esse. | |
| Exercitatio est a<d>siduus usus consuetudoque di- | |
| cendi. | 20 |
| Quoniam ergo demonstratum est, quas causas ora- | |
| torem recipere quasque res habere conveniat, | |
| nunc, quemadmodum possit oratio ad rationem | |
| oratoris officii a<d>commodari, dicendum videtur. | |
| INVENTIO in sex partes orationis consumitur: in | 4.1 |
| exordium, narrationem, divisionem, confirmationem, | |
| confutationem, conclusionem. | |
| Exordium est principium orationis, per quod ani- | |
| mus auditoris constituitur ad audiendum. | 5 |
| Narratio est rerum gestarum aut proinde ut ge- | |
| starum expositio. | |
| Divisio est, per quam aperimus, quid conveniat, | |
| quid in controversia sit, et per quam exponimus, qui- | |
| bus de rebus simus acturi. | 10 |
| Confirmatio est nostrorum argumentorum ex- | |
| positio cum a<d>severatione. | |
| Confutatio est contrariorum locorum dissolutio. | |
| Conclusio est artificiosus orationis terminus. | |
| Nunc, quoniam una cum oratoris officiis, quo res | 15 |
| cognitu facilior esset, producti sumus, ut de orationis | |
| partibus loqueremur et eas ad inventionis rationem | |
| a<d>commodaremus, de exordio primum dicendum vi- | |
| detur. | |
| Causa posita, quo commodius exordiri possimus, | 5.1 |
| genus causae est considerandum. Genera causarum | |
| sunt qua<t>tuor: honestum, turpe, dubium, humile. |