| Honestum causae genus putatur, cum aut id de- | 1.5.4 |
| fendimus, quod ab omnibus defendendum videtur, aut | 5 |
| obpugnabimus, quod ab omnibus videtur obpugnari | |
| debere ut pro viro forti contra parricidam. | |
| Turpe genus intell<e>gitur, cum aut honesta res ob- | |
| pugnatur aut defenditur turpis. | |
| Dubium genus est, cum habet in se causa et ho- | 10 |
| nestatis et turpitudinis partem. | |
| Humile genus est, cum contempta res a<d>fertur. | |
| Cum haec ita sint, conveniet exordiorum rationem | 6.1 |
| ad causae genus a<d>commodari. Exordiorum duo sunt | |
| genera: principium, quod Graece prohemium appella- | |
| tur, et insinuatio, quae epodos nominatur. | |
| Principium est, cum statim auditoris animum | 5 |
| nobis idoneum reddimus ad audiendum. Id ita sumi- | |
| tur, ut attentos, ut dociles, ut benivolos auditores ha- | |
| bere possimus. | |
| Si genus causae dubium habebimus, a benivolen- | |
| tia principium constituemus, ne quid illa turpitudinis | 10 |
| pars nobis obesse possit. | |
| Sin humile genus erit causae, faciemus attentos. | |
| Sin turpe causae genus erit, insinuatione utendum | |
| est, de qua posterius dicemus, nisi quid nacti | |
| erimus, qua re adversarios criminando benivolentiam | 15 |
| captare possimus. | |
| Sin honestum genus causae erit, licebit recte vel | |
| uti vel non uti principio. Si uti volemus, aut id oporte- | |
| bit ostendere, qua re causa sit honesta, aut breviter, | |
| quibus de rebus simus dicturi, exponere. Sin principio | 20 |
| uti nolemus, ab lege, ab scriptura, aut ab aliquo no- | |
| strae causae adiumento principium capere oportebit. | |
| Quoniam igitur docilem, benivolum, attentum audi- | 7.1 |
| torem habere volumus, quo modo quidque effici pos- | |
| sit, aperiemus. |