| Dociles auditores habere poterimus, si summam | 1.7.4 |
| causae breviter exponemus et si attentos eos faciemus; | 5 |
| nam docilis est, qui attente vult audire. | |
| Attentos habebimus, si pollicebimur nos de re- | |
| bus magnis, novis, inusitatis verba facturos aut de <i>is, | |
| quae ad rem p. pertineant, aut ad eos ipsos, qui | |
| audient, aut ad deorum i<n>mortalium religionem; et si | 10 |
| rogabimus, ut attente audiant; et si numero expone- | |
| mus res, quibus de rebus dicturi sumus. | |
| Benivolos auditores facere qua<t>tuor modis pos- | 8.1 |
| sumus: ab nostra, ab adversariorum nostrorum, ab | |
| auditorum persona, et ab rebus ipsis. | |
| Ab nostra persona benivolentiam contrahemus, | |
| si nostrum officium sine a<d>rogantia laudabimus, at- | 5 |
| que in rem p. quales fuerimus aut in parentes aut in | |
| amicos aut in eos, qui audiunt * * * aliquid referemus, | |
| dum haec omnia ad eam ipsam rem, qua de agitur, | |
| sint a<d>commodata. Item si nostra incommoda pro- | |
| feremus, inopiam, solitudinem, calamitatem; et si ora- | 10 |
| bimus, ut nobis sint auxilio et simul ostendemus nos | |
| in aliis noluisse spem habere. | |
| Ab adversariorum persona benivolentia cap- | |
| tabitur, si eos in odium, in invidiam, in contemptio- | |
| nem adducemus. | 15 |
| In odium rapiemus, si quid eorum spurce, superbe, | |
| perfidiose, crudeliter, confidenter, malitiose, flagitiose | |
| factum proferemus. | |
| In invidiam trahemus, si vim, si potentiam, si fac- | |
| tionem, divitias, incontinentiam, nobilitatem, cliente- | 20 |
| las, hospitium, sodalitatem, a<d>finitates adversariorum | |
| proferemus, et his adiumentis magis quam veritati eos | |
| confidere aperiemus. |