| In contemptionem adducemus, si inertiam ignaviam, | 1.8.24 |
| desidiam luxuriam adversariorum proferemus. | 25 |
| Ab auditorum persona benivolentia colligitur, | |
| si res eorum fortiter, sapienter, mansuete, magnifice | |
| iudicatas proferemus; et si, quae de <i>is existimatio, | |
| quae iudicii expectatio sit, aperiemus. | |
| Ab rebus ipsis benivolum efficiemus auditorem, | 30 |
| si nostram causam laudando extollemus, adversari- | |
| orum per contemptionem deprimemus. Deinceps de | 9.1 |
| insinuatione aperiendum est. | |
| Tria sunt tempora, quibus principio uti non pos- | |
| sumus, quae diligenter sunt consideranda: aut cum | |
| turpem causam habemus, hoc est, cum ipsa res ani- | 5 |
| mum auditoris a nobis alienat; aut cum animus audi- | |
| toris persuasus esse videtur ab <i>is, qui ante contra | |
| dixerunt; aut cum defessus est eos audiendo, qui ante | |
| dixerunt. | |
| Si causa turpitudinem habebit, exordiri poterimus | 10 |
| his rationibus: rem, hominem spectari oportere; non | |
| placere nobis ipsis, quae facta dicantur ab adversariis, | |
| et esse indigna aut nefaria; deinde cum diu rem auxe- | |
| rimus, nihil simile a nobis factum ostendemus; aut | |
| aliquorum iudicium de simili causa aut de eadem aut | 15 |
| de minore aut de maiore proferemus, deinde ad no- | |
| stram causam pedetemptim accedemus et similitudi- | |
| nem conferemus. Item si negabimus nos de adversa- | |
| riis aut de aliqua re dicturos, et tamen occulte dicemus | |
| interiectione verborum. | 20 |
| Si persuasus auditor fuerit, id est, si oratio ad- | 10.1 |
| versariorum fecerit fidem auditoribus—neque enim | |
| non facile scire poterimus, quoniam non sumus nescii, | |
| quibus rebus fides fieri soleat—ergo si fidem factam | |
| putabimus, his nos rebus insinuabimus ad causam: | 5 |
| de eo, quod adversarii firmissimum sibi adiumentum | |
| putarint, primum nos dicturos pollicebimur; ab ad- | |
| versarii dicto exordiemur, et ab eo maxime, quod ille | |
| nuperrime dixerit; dubitatione utemur quid potissi- | |
| mum dicamus aut quo<i> loco primum respondeamus, | 10 |
| cum admiratione. |