| Si defessi erint audiendo, ab aliqua re, quae risum | 1.10.12 |
| movere possit, ab apologo, fabula vere<i> simili, imita- | |
| tione depravata, inversione, ambiguo, suspicione, in- | |
| risione, stultitia, exuperatione, collectione, litterarum | 15 |
| mutatione, praete<r> expectatione<m>, similitudine, novi- | |
| tate, historia, versu, ab alicuius interpellatione aut ad- | |
| risione; si promiserimus aliter ac parati fuerimus, | |
| nos esse dicturos, nos non eodem modo, ut ceteri so- | |
| leant, verba facturos; quid alii soleant, quid nos fac- | 20 |
| turi sumus, breviter exponemus. | |
| Inter insinuationem et principium hoc interest. Prin- | 11.1 |
| cipium eius modi debet esse, ut statim apertis rationi- | |
| bus, quibus praescripsimus, aut benivolum aut atten- | |
| tum aut docilem faciamus auditorem: at insinuatio | |
| eiusmodi debet esse, ut occulte per dissimulationem | 5 |
| eadem illa omnia conficiamus, ut ad eandem commo- | |
| ditatem in dicendi opere venire possimus. Verum hae | |
| tres utilitates tametsi in tota oratione sunt con- | |
| parandae, hoc est, ut auditores sese perpetuo nobis | |
| adtentos, dociles, benivolos praebeant, tamen id per | 10 |
| exordium causae maxime conparandum est. Nunc, ne | |
| quando vitioso exordio utamur, quae vitia vitanda | |
| sint, docebo. | |
| Exordienda causa servandum est, ut lenis sit sermo | |
| et usitata verborum consuetudo, ut non adparata vi- | 15 |
| deatur oratio esse. | |
| Vitiosum exordium est, quod in plures causas potest | |
| adcommodari, quod vulgare dicitur. | |
| Item vitiosum est, quo nihilo minus adversarius | |
| potest uti, quod commune appellatur; item illud, quo | 20 |
| adversarius ex contrario poterit uti. |