| Item vitiosum est, quod nimium apparatis verbis conposi- | 1.11.22 |
| tum est aut nimium longum est; et quod non ex ipsa | |
| causa natum videatur, ut proprie cohaereat cum nar- | |
| ratione; et quod neque benivolum neque docilem ne- | 25 |
| que adtentum facit auditorem. De exordio satis erit | |
| dictum: deinceps ad narrationem transeamus. | |
| Narrationum tria sunt genera. | 12.1 |
| Unum est, cum exponimus rem gestam et unum | |
| quidque trahimus ad utilitatem nostram vincendi cau- | |
| sa, quod pertinet ad eas causas, de quibus iudicium | |
| futurum est. | 5 |
| Alterum genus est narrationis, quod intercurrit non- | |
| numquam aut fidei aut criminationis aut transitio- | |
| nis aut alicuius apparationis causa. | |
| Tertium genus est id, quod a causa civili remotum | |
| est, in quo tamen exerceri convenit, quo commodius | 10 |
| illas superiores narrationes in causis tractare possi- | |
| mus. Eius narrationis duo sunt genera: unum quod in | 13.1 |
| negotiis, alterum quod in personis positum est. | |
| Id, quod in negotiorum expositione positum est, | |
| tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum. | |
| Fabula est, quae neque veras neque veri similes | 5 |
| continet res, ut eae sunt, quae tragoedis traditae sunt. | |
| Historia est gesta res, sed ab aetatis nostrae me- | |
| moria remota. | |
| Argumentum est ficta res, quae tamen fieri po- | |
| tuit, velut argumenta com<o>ediarum. | 10 |
| Illud genus narrationis, quod in personis positum | |
| est, debet habere sermonis festivitatem animorum dis- | |
| similitudinem, gravitatem lenitatem, spem metum, su- | |
| spicionem desiderium, dissimulationem, misericordiam | |
| rerum varietates fortunae commutationem, inspera- | 15 |
| tum incommodum subitam laetitiam iucundum exi- | |
| tum rerum. Verum haec in exercendo transigentur; | |
| illud, quod ad veritatem pertinet, quomodo tractari | |
| conveniat, aperiemus. |