| Tres res convenit habere narrationem, ut brevis, ut | 1.14.1 |
| dilucida, ut veri similis sit; quae quoniam fieri opor- | |
| tere scimus, quemadmodum faciamus, cognoscendum | |
| est. | |
| Rem breviter narrare poterimus, si inde incipie- | 5 |
| mus narrare, unde necesse erit; et si non ab ultimo | |
| initio repetere volemus; et si summatim, non particu- | |
| latim narrabimus; et si non ad extremum, sed usque | |
| eo, quo opus erit, persequemur; et si transitionibus | |
| nullis utemur, et si non deerrabimus ab eo, quod coe- | 10 |
| perimus exponere; et si exitus rerum ita ponemus, ut | |
| ante quoque quae facta sint, scire possint, tametsi nos | |
| reticuerimus: quod genus, si dicam me ex provincia | |
| redisse, profectum quoque in provinciam intellegatur. | |
| Et omnino non modo id, quod obest, sed etiam id, | 15 |
| quod neque obest neque adiuvat, satius est praeterire. | |
| Et ne bis aut saepius idem dicamus, cavendum est; | |
| etiam ne quid, noviss<ime> [id] quod [supra] diximus, | |
| deinceps dicamus, hoc modo: | |
| Athenis Megaram vesperi advenit Simo: | 20 |
| Ubi advenit Megaram, insidias fecit virgini: | |
| Insidias postquam fecit, vim in loco adtulit. | |
| Rem dilucide narrabimus, si ut quicquid primum | 15.1 |
| gestum erit, ita primum exponemus et rerum ac tem- | |
| porum ordinem conservabimus, ut gestae res erunt | |
| aut ut potuisse geri videbuntur: hic erit consideran- | |
| dum, ne quid perturbate, ne quid contorte, ne quid | 5 |
| nove dicamus; ne quam in aliam rem transeamus; ne | |
| ab ultimo repetamus; ne longe persequamur; ne quid, | |
| quod ad rem pertineat, praetereamus; et si sequemur | |
| ea, quae de brevitate praecepta sunt; nam quo | |
| brevior, dilucidior et cognitu facilior narratio fiet. | 10 |