| Veri similis narratio erit, si, ut mos, ut opinio, | 1.16.1 |
| ut natura postulat, dicemus; si spatia temporum, per- | |
| sonarum dignitates, consiliorum rationes, locorum op- | |
| portunitates constabunt, ne refelli possit aut temporis | |
| parum fuisse, aut causam nullam, aut locum idoneum | 5 |
| non fuisse, aut homines ipsos facere aut pati non | |
| potuisse. Si vera res erit, nihilominus haec omnia | |
| narrando conservanda sunt; nam saepe veritas, nisi | |
| haec servata sint, fidem non potest facere: sin erunt | |
| ficta, eo magis erunt conservanda. De <i>is rebus caute | 10 |
| confingendum est, quibus in rebus tabulae aut ali- | |
| cuius firma auctoritas videbitur interfuisse. | |
| Adhuc quae dicta sunt arbitror mihi constare cum | |
| ceteris artis scriptoribus, nisi quia de insinuationibus | |
| nova excogitavimus, quod eam soli nos praeter ce- | 15 |
| teros in tria tempora divisimus, ut plane certam viam | |
| et perspicuam rationem exordiorum haberemus. Nunc, | |
| quod reliquum est—quoniam de rerum inventione | |
| disputandum est, in quo singulare consumitur oratoris | |
| artificium—dabimus operam, ut nihilominus indu- | 20 |
| strie, quam rei utilitas postulabit, quaesisse videamur | |
| * * * si prius pauca de divisione causarum dixerimus. | |
| Causarum divisio in duas partes distributa est. | 17.1 |
| Primum per narrationem debemus aperire, quid | |
| nobis conveniat cum adversariis si ea, quae utilia sunt | |
| nobis, convenient, quid in controversiis relictum sit, | |
| hoc modo: | 5 |
| 'Interfectam esse ab Oreste matrem convenit mihi | |
| cum adversariis: iure fecerit et licueritne facere, id | |
| est in controversia.' | |
| Item e contrario: | |
| 'Agamemnonem esse a Clytemestra occisum con- | 10 |
| fitentur; cum id ita sit, me ulcisci parentem negant | |
| oportuisse.' |