| Deinde, cum hoc fecerimus, distributione uti debe- | 1.17.13 |
| mus. Ea dividitur in duas partes: enumerationem et | |
| expositionem. | 15 |
| Enumeratione utemur, cum dicemus numero, | |
| quot de rebus dicturi sumus. Eam plus quam trium | |
| partium numero esse non oportet: nam et pericu- | |
| losum est, ne quando plus minusve dicamus; et su- | |
| spicionem adfert auditori meditationis et artificii: quae | 20 |
| res fidem abrogat orationi. | |
| Expositio est, cum res, quibus de rebus dicturi | |
| sumus, exponimus breviter et absolute. Nunc ad con- | 18.1 |
| firmationem et confutationem transeamus. | |
| Tota spes vincendi ratioque persuadendi posita est | |
| in confirmatione et in confutatione. Nam cum | |
| adiumenta nostra exposuerimus contrariaque dissolve- | 5 |
| rimus, absolute nimirum munus oratorium confeceri- | |
| mus. Utrumque igitur facere poterimus, si consti- | |
| tutionem causae cognoverimus. | |
| Causarum constitutiones alii quattuor fecerunt: | |
| noster doctor tres putavit esse, non ut de illorum | 10 |
| quicquam detraheret inventione, sed ut ostenderet, id, | |
| quod oportuisset simpliciter ac singulari modo docere, | |
| illos distribuisse dupliciter et bipertito. | |
| Constitutio est prima deprecatio defensoris cum | |
| accusatoris insimulatione coniuncta. | 15 |
| Constitutiones itaque, ut ante diximus, | |
| tres sunt: coniecturalis, legitima, iuridicialis. | |
| Coniecturalis est, cum de facto controversia est, | |
| hoc modo: | |
| Aiax in silva, postquam resciit, quae fecisset per | 20 |
| insaniam, gladio incubuit. Ulixes intervenit: occisum | |
| conspicatur, corpore telum cruentum educit. Teucer | |
| intervenit: fratrem occisum, inimicum fratris cum | |
| gladio cruento vid<e>t. Capitis arcessit. |