| Hic coniectura verum quaeritur; de facto erit con- | 1.18.25 |
| troversia: ex eo constitutio causae coniecturalis no- | |
| minatur. | |
| Legitima est constitutio, cum in scripto aut e | 19.1 |
| scripto aliquid controversiae nascitur. Ea dividitur in | |
| partes sex: scriptum et sententiam, contrarias leges, | |
| ambiguum, definitionem, translationem, ratiocinatio- | |
| nem. | 5 |
| Ex scripto et sententia controversia nascitur, | |
| cum videtur scriptoris voluntas cum scripto ipso dis- | |
| sentire, hoc modo, | |
| si lex sit, quae iubeat eos, qui propter tempesta- | |
| tem navem reliquerint, omnia perdere, eorum navem | 10 |
| ceteraque esse, si navis conservata sit, qui remanse- | |
| runt in navi. Magnitudine tempestatis omnes per- | |
| territi navem reliquerunt—in scapham conscende- | |
| runt—praeter unum aegrotum: is propter morbum | |
| exire et fugere non potuit. Casu et fortuitu navis in | 15 |
| portum incolumis delata est; illam aegrotus possedit. | |
| Navem petit ille cuius fuerat. | |
| Haec constitutio legitima est ex scripto et sententia. | |
| Ex contrariis legibus controversia constat, cum | 20.1 |
| alia lex iubet aut permittit, alia vetat quippiam fieri, | |
| hoc modo: | |
| Lex vetat eum, qui de pecuniis repetundis dam- | |
| natus sit, in contione orationem habere: altera lex | 5 |
| iubet, augurem in demortui locum qui petat, in con- | |
| tione nominare. Augur quidam damnatus de pe- | |
| cuniis repetundis in demortui locum nominavit; pe- | |
| titur ab eo multa. |