| Est haec exornatio copiosa. Conprehendit enim brevi | 4.47.26 |
| multa, et suum cuique tribuens officium separatim | |
| res dividit plures. | |
| Licentia est, cum apud eos, quos aut vereri aut | 48.1 |
| metuere debemus, tamen aliquid pro iure nostro dici- | |
| mus, quod eos aut quos ii diligunt aliquo in errato | |
| vere reprehendere videamur, hoc modo: | |
| 'Miramini, Quirites, quod ab omnibus vestrae ra- | 5 |
| tiones deserantur? quod causam vestram nemo sus- | |
| cipiat? quod se nemo vestri defensorem profitea- | |
| tur? Adtribuite vestrae culpae, desinite mirari. Quid | |
| est enim, quare non omnes istam rem fugere ac vi- | |
| tare debeant? Recordamini, quos habueritis defen- | 10 |
| sores; studia eorum vobis ante oculos proponite; | |
| deinde exitus omnium considerate. Tum vobis veniat | |
| in mentem, ut vere dicam, neglegentia vestra sive | |
| ignavia potius illos omnes ante oculos vestros tru- | |
| cidatos esse, inimicos eorum vestris suffragiis in am- | 15 |
| plissimum locum pervenisse.' | |
| Item: 'Nam quid fuit, iudices, quare in sententiis fe- | |
| rendis dubitaveritis aut istum hominem nefarium am- | |
| pliaveritis? non apertissimae res erant crimine<i> da- | |
| tae? non omnes hae testibus co<n>probatae? non | 20 |
| contra tenuiter et nugatorie responsum? Hic vos ve- | |
| riti estis, si primo coetu condemnassetis, ne crudeles | |
| existimaremini? Dum eam vitatis vituperationem, | |
| quae longe a vobis erat afutur<a>, eam invenistis, <ut | |
| timi>di atque ignavi putaremini. Maximis privatis | 25 |
| et publicis calamitatibus acce<p>tis, cum etiam ma- | |
| iores inpendere videantur, sedetis et oscitamini. | |
| Luci noctem, nocte lucem expectatis. Aliquid cottidie | |
| acerbi atque incommodi nuntiatur: et iam eum, cu- | |
| ius opera nobis haec accidunt, vos remoramini diu- | 30 |
| tius et alitis ad rei p. perniciem, retinetis, quoad po- | |
| testis in civitate?' |