| Et in hoc postremo, quod ex contrario sumitur et | 4.46.16 |
| in illo primo, quod a similitudine ducitur, per trans- | |
| lationem argumento poterimus uti. Per similitudinem | |
| sic: | |
| 'Quid ait hic rex atque Agamemnon noster, sive, | 20 |
| ut crudelitas est, potius Atreus?' | |
| Ex contrario, ut si quem impium, qui patrem ver- | |
| berarit, Aenean vocemus, intemperantem et adulterum | |
| Ippolytum nominemus. | |
| Haec sunt fere, quae dicenda videbantur de ver- | 25 |
| borum exornationibus. Nunc res ipsa monet, ut dein- | |
| ceps ad sententiarum exornationes transea- | |
| mus. | |
| [M. Tulli Ciceronis ad Herennium liber VI] | |
| Distributio est, cum in plures res aut personas | 47.1 |
| negotia quaedam certa dispertiuntur, hoc modo: | |
| 'Qui vestrum, iudices, nomen senatus diligit, hunc | |
| oderit necesse est; petulantissime enim semper iste | |
| obpugnavit senatum. Qui equestrem locum splendi- | 5 |
| dissimum cupit esse in civitate, is oportet istum ma- | |
| ximae poenae dedisse velit, ne iste sua turpitudine | |
| ordini honestissimo maculae atque dedecori sit. Qui | |
| parentis habetis, ostendite istius supplicio vobis ho- | |
| mines impios non placere. Quibus liberi sunt, sta- | 10 |
| tuite exemplum, quantae poenae sint in civitate ho- | |
| minibus istiusmodi conparatae.' | |
| Item: 'Senatus est officium consilio civitatem iuvare; | |
| magistratus est officium opera et diligentia con- | |
| sequi senatus voluntatem; populi est officium res | 15 |
| optumas et homines idoneos maxime suis sententiis | |
| deligere et probare.' | |
| Et: 'Accusatoris officium est inferre crimina; defen- | |
| soris diluere et propulsare; testis dicere, quae sciat | |
| aut audierit; quaesitoris est unum quemque horum | 20 |
| in officio suo continere. Quare, L. Cassi, si testem, | |
| praeterquam quod sciat aut audierit, argumentari et | |
| coniectura prosequi patieris, ius accusatoris cum iure | |
| testimonii commiscebis, testis inprobi cupiditatem | |
| confirmabis, reo duplicem defensionem parabis.' | 25 |