| Obscenitatis vitandae causa, sic: | 4.45.28 |
| 'Cuius mater cottidianis nuptiis delectetur.' | |
| Augendi causa, sic: | 30 |
| 'Nullius maeror et calamitas istius explere inimi- | |
| citias et nefariam crudelitatem saturare potuit.' | |
| Minuendi causa, sic: | |
| 'Magno se praedicat auxilio fuisse, quia paululum | |
| in rebus difficillimis aspiravit.' | 35 |
| Ornandi causa, sic: | |
| 'Aliquando rei p. rationes, quae malitia nocentium | |
| exaruerunt, virtute optimatium revirdescent.' | |
| Translationem pudentem dicunt esse oportere, ut | |
| cum ratione in consimilem rem transeat, ne sine di- | 40 |
| lectu temere et cupide videatur in dissimilem trans- | |
| currisse. | |
| Permutatio est oratio aliud verbis aliud sen- | 46.1 |
| tentia demonstrans. Ea dividitur in tres partes: si- | |
| militudinem, argumentum, contrarium. | |
| Per similitudinem sumitur, cum translationes | |
| plures frequenter ponuntur a simili oratione ductae, | 5 |
| sic: | |
| 'Nam cum canes funguntur officiis luporum, quo<i>- | |
| <n>am praesidio pecuaria credemus?' | |
| Per argumentum tractatur, cum a persona aut | |
| loco aut re aliqua similitudo augendi aut minuendi | 10 |
| causa ducitur, ut si quis Drusum Graccum nito- | |
| rem obsoletum dicat. | |
| Ex contrario ducitur sic, ut si quis hominem pro- | |
| digum et luxuriosum inludens parcum et diligentem | |
| appell<et>. | 15 |