| Nam hic omnis sanctimonia nuptiarum uno signo | 4.44.34 |
| tibiarum intellegitur. De toto pars, ut si quis ei, | 35 |
| qui vestitum aut ornatum sumptuosum ostentet, dicat: | |
| 'Ostentas mihi divitias et locupletes copias iactas.' | |
| Ab uno plura hoc modo intellegentur: | 45.1 |
| 'Poeno fuit Hispanus auxilio, fuit inmanis ille | |
| Transalpinus, in Italia quoque nonnemo sensit idem | |
| togatus.' | |
| A pluribus unum sic intellegetur: | 5 |
| 'Atrox calamitas pectora maerore pulsabat; itaque | |
| anhelans ex imis pulmonibus prae cura spiritus du- | |
| cebat.' | |
| Nam in superioribus plures Hispani et Galli et | |
| togati, et hic unum pectus et unus pulmo intellegitur; | 10 |
| et erit illic deminutus numerus festivitatis, hic ad- | |
| auctus gravitatis gratia. | |
| Abusio est, quae verbo simili et propinquo pro | |
| certo et proprio abutitur, hoc modo: 'Vires hominis | |
| breves sunt;' aut: 'parva statura;' aut: 'longum in | 15 |
| homine consilium;' aut: 'oratio magna;' aut: 'uti pauco | |
| sermone.' Nam hic facile est intellectu finitima verba | |
| rerum dissimilium ratione abusionis esse traducta. | |
| Translatio est, cum verbum in quandam rem | |
| transferetur ex alia re, quod propter similitudinem | 20 |
| recte videbitur posse transferri. Ea sumitur rei ante | |
| oculos ponendae causa, sic: | |
| 'Hic Italiam tumultus expergefecit terrore su- | |
| bito.' | |
| Brevitatis causa, sic: | 25 |
| 'Recens adventus exercitus extincxit subito civi- | |
| tatem.' |