| Transgressio est, quae verborum perturbat or- | 4.44.1 |
| dinem perversione aut transiectione. Perversione, sic: | |
| 'Hoc vobis deos inmortales arbitror dedisse virtute | |
| pro vestra.' | |
| Transiectione, hoc modo: | 5 |
| 'Instabilis in istum plurimum fortuna valuit. Om- | |
| nes invidiose eripuit bene vivendi casus facul- | |
| tates.' | |
| Huiusmodi traiectio, quae rem non reddit obscuram, | |
| multum proderit ad continuationes, de quibus ante | 10 |
| dictum est; in quibus oportet verba sicuti ad | |
| poëticum quendam extruere numerum, ut perfecte et | |
| perpolitissime possint esse absolutae. | |
| Superlatio est oratio superans veritatem alicuius | |
| augendi minuendive causa. Haec sumitur separatim | 15 |
| aut cum conparatione. Separatim, sic: | |
| 'Quodsi concordiam retinebimus in civitate, im- | |
| perii magnitudinem solis ortu atque occasu metie- | |
| mur.' | |
| Cum conparatione aut a similitudine aut a prae- | 20 |
| s<ta>ntia superlatio sumitur. A similitudine, sic: | |
| 'Corpore niveum candorem, aspectu igneum ar- | |
| dorem adsequebatur.' | |
| A praes<ta>ntia, hoc modo: | |
| 'Cuius ore sermo melle dulcior profluebat.' | 25 |
| <Ex> eodem genere est hoc: | |
| 'Tantus erat in armis splendor, ut solis fulgor | |
| obscurius videretur.' | |
| Intellectio est, cum res tota parva de parte co- | |
| gnoscitur aut de toto pars. De parte totum sic intel- | 30 |
| legitur: | |
| 'Non illae te nuptiales tibiae eius matrimonii com- | |
| monebant?' |