| Id aut ab inventore conficitur, ut si quis, de Tarpeio | 4.43.4 |
| loquens, eum Capitolinum nominet, | 5 |
| aut invento, ut si quis pro Libero vinum, pro Ce- | |
| rere frugem appellet, | |
| aut instrumento dominum, ut si quis Macedones | |
| appellarit hoc modo: 'Non tam cito sarisae Graeciae | |
| potitae sunt,' aut idem Gallos significans: 'nec tam | 10 |
| facile ex Italia mat<e>ris Transalpina depulsa est;' | |
| aut id, quod fit, ab eo, qui facit, ut si quis, cum | |
| bello velit ostendere aliquid quempiam fecisse, dicat: | |
| 'Mars istuc te facere necessario coëgit;' | |
| aut si, quod facit, ab eo, quod fit, ut cum desidio- | 15 |
| sam artem dicimus, quia desidiosos facit, et frigus | |
| pigrum, quia pigros efficit. | |
| Ab eo, quod continet, id, quod continetur, hoc modo | |
| denominabitur: 'Armis Italia non potest vinci nec | |
| Graecia disciplinis'—nam hic pro Graecis et Italis, | 20 |
| quae continent, notata sunt— | |
| ab eo, quod continetur, id, quod continet, ut si | |
| quis aurum aut argentum aut ebur nominet, cum di- | |
| vitias velit nominare. | |
| Harum omnium denominationum magis in prae- | 25 |
| cipiendo divisio, quam in quaerendo difficilis inventio | |
| est, ideo quod plena consuetudo est non modo poë- | |
| tarum et oratorum, sed etiam cottidiani sermonis hu- | |
| iusmodi denominationum. | |
| Circumitio est oratio rem simplicem adsumpta | 30 |
| circumscribens elocutione, hoc pacto: | |
| 'Scipionis providentia Kartaginis opes fregit.' | |
| Nam hic, nisi ornandi ratio quaedam esset habita, | |
| Scipio potuit et Kartago simpliciter appellari. |