| Restant etiam decem exornationes verborum, quas | 4.42.1 |
| idcirco non vage dispersimus, sed a superioribus se- | |
| paravimus, quod omnes in uno genere sunt positae. | |
| Nam earum omnium hoc proprium est, ut ab usitata | |
| verborum potestate recedatur atque in aliam rationem | 5 |
| cum quadam venustate oratio conferatur. | |
| De quibus exornationibus nominatio est prima, | |
| quae nos admonet, ut, cuius rei nomen aut non sit | |
| aut satis idoneum non sit, eam nosmet idoneo verbo | |
| nominemus aut imitationis aut significationis causa: | 10 |
| imitationis, hoc modo, ut maiores rudere et mugire | |
| et murmurari et sibilare appellarunt; significandae | |
| rei causa, sic: | |
| 'Postquam iste in rem p. fecit impetum, fragor | |
| civitatis in primis.' | 15 |
| Hoc genere raro est utendum, sic <ut> ne novi verbi | |
| adsiduitas odium pariat; sed si commode quis eo uta- | |
| tur et raro, non modo non offendet novitate, sed | |
| etiam exornat orationem. | |
| Pronominatio est, quae sicuti cognomine quo- | 20 |
| dam extraneo demonstrat id, quod suo nomine non | |
| potest appellare<i>; ut si quis, cum loquatur de Graccis: | |
| 'At non Africani nepotes,' inquiet, 'istiusmodi fuerunt.' | |
| Item si quis, de adversario cum dicat: 'Videte nunc,' | |
| inquit, 'iudices, quemadmodum me Plagioxiphus iste | 25 |
| tractarit.' Hoc pacto non inornate poterimus, et in | |
| laudando et in laedendo, in corpore aut animo aut | |
| extraneis rebus dicere sic, uti cognomen quod pro | |
| certo nomine collocemus. | |
| Denominatio est, quae ab rebus propinquis et | 43.1 |
| finitimis trahit orationem, qua possit intellegi res, | |
| quae non suo vocabulo sit appellata. |