| Haec exornatio plurimum iuvabit coniecturalis ar- | 4.41.1 |
| gumentationes. Sed non erit, tamquam in plerisque, | |
| ut, cum velimus, ea possimus uti: nam <f>ere non po- | |
| terimus, nis<i> nobis ipsa negotii natura dabit facul- | |
| tatem. | 5 |
| Dissolutum est, quod coniunctionibus verborum | |
| e medio sublatis, separatis partibus effertur, hoc | |
| modo: | |
| 'Gere morem parenti, pare cognatis, obsequere | |
| amicis, obtempera legibus.' | 10 |
| Item: 'Descende in integram defensionem, noli quic- | |
| quam recusare; da servos in quaestionem, stude ve- | |
| rum invenire.' | |
| Hoc genus et acrimoniam habet in se et vehemen- | |
| tissimum est et ad brevitatem adcommodatum. | 15 |
| Praecisio est, cum dictis quibus reliqum, quod | |
| coeptum est dici, relinquitur incoatum iudicium, sic: | |
| 'Mihi tecum p<ar> certatio non est, ideo quod popu- | |
| lus Romanus me—nolo dicere, ne cui forte adrogans | |
| videar: te autem saepe ignominia dignum putavit.' | 20 |
| Item: 'Tu istu<c> audes dicere, qui nuper alienae domi | |
| —non ausim dicere, ne, cum te digna dicerem, me | |
| indignum quippiam dixisse videar.' | |
| Hic atrocior tacita suspicio, quam diserta expla- | |
| natio facta est. | 25 |
| Conclusio est, quae brevi argumentatione ex <i>is, | |
| quae ante dicta sunt aut facta, conficit, quid neces- | |
| sario consequatur, hoc modo: | |
| 'Quodsi Danais datum erat oraculum non posse | |
| capi Troiam sine Philoctetae sagittis, haec nihil aliud | 30 |
| autem fecerunt, nisi Alexandrum perculerunt, hunc | |
| extinguere, id nimirum capi fuit Troiam.' |