| Non potest dici, quin commode fiat, cum contra- | 4.39.13 |
| riae sententiae relatione verba quoque convertantur. | |
| Plura subiecimus exempla, ut, quoniam difficile est | 15 |
| hoc genus exornationis inventu, dilucidum esset, ut, | |
| cum bene esset intellectum, facilius in dicendo inveni- | |
| retur. | |
| Permissio est, cum ostendemus in dicendo nos | |
| aliquam rem totam tradere et concedere alicuius vo- | 20 |
| luntati, sic: | |
| 'Quoniam omnibus rebus ereptis solum mihi su- | |
| perest animus et corpus, haec ipsa, quae mihi de | |
| multis sola relicta sunt, vobis et vestrae condono | |
| potestati. Vos me vestro quo pacto vobis videbitur | 25 |
| utamini atque abutamini licebit; inpunite in me quid- | |
| libet statuite; dicite, atque obtemperabo.' | |
| Hoc genus tametsi alias quoque nonnumquam trac- | |
| tandum est, tamen ad misericordiam commovendam | |
| vehementissime est adcommodatum. | 30 |
| Dubitatio est, cum quaerere videatur orator, | 40.1 |
| utrum de duobus potius aut quid de pluribus potissi- | |
| mum dicat, hoc modo: | |
| 'Offuit eo tempore plurimum rei p. consulum sive | |
| stultitiam sive malitiam dicere oportet sive utrum- | 5 |
| que.' | |
| Item: 'Tu istu<c> ausus es dicere, homo omnium mor- | |
| talium—quonam te digno moribus tuis appellem | |
| nomine?' | |
| Expeditio est, cum rationibus conpluribus enu- | 10 |
| meratis quibus aliqua res <c>on<fici> potuerit, ceterae tol- | |
| luntur, una relinquitur, quam nos intendimus, hoc | |
| modo: | |
| 'Necesse est, cum constet istum fundum nostrum | |
| fuisse, ostendas te aut vacuum possedisse, aut usu | 15 |
| tuum fecisse, aut emisse, aut hereditati tibi venisse. | |
| Vacuum, cum ego adessem, possidere non potuisti; | |
| usu tuum etiam nunc fecisse non potes; emptio | |
| nulla profertur; hereditati tibi me vivo mea pecunia | |
| venire non potuit: relinquitur ergo, ut me vi de meo | 20 |
| fundo deieceris.' |