Ad festivitatem diiunctio est adposita: quare rarius 4.38.14
utemur, ne satietatem pariat; ad brevitatem coniunc- 15
tio: quare saepius adhibenda est. Hae tres exorna-
tiones de simplici genere manant.
  Conduplicatio est qu<om> ratione amplificationis
aut commiserationis eiusdem unius aut plur<iu>m ver-
borum iteratio, hoc modo: 20
      'Tumultus, Gai Gracc<e>, tumultus domesticos et in-
    testinos conpara<s>!'
Item: 'Commotus non es, cum tibi pedes mater am-
    plexaretur, non es commotus?'
Item: 'Nunc audes etiam venire in horum conspectum, 25
    proditor patriae? Proditor, inquam, patriae, venire
    audes in horum conspectum?'
  Vehementer auditorem commovet eiusdem redinte-
gratio verbi et vulnus maius efficit in contrario cau-
sae, quasi aliquod telum saepius perveniat in eandem 30
partem corporis.
  Interpretatio est, quae non iterans idem redin-
tegrat verbum, sed id commutat, quod positum est,
alio verbo, quod idem valeat, hoc modo:
      'Rem p. radicitus evertisti, civitatem funditus de- 35
    iecisti.'
Item: 'Patrem nefarie verberasti, parenti manus scele-
    rate attulisti.'
  Necessum est eius, qui audit, animum commoveri,
cum gravitas prioris dicti renovatur interpretatione 40
verborum.
  Commutatio est, cum duae sententiae inter se 39.1
discrepantes ex traiectione ita efferuntur, ut a priore
posterior contraria priori proficiscatur, hoc modo:
      'Esse oportet, ut vivas, non vivere, ut edas.'
Item: 'Ea re poëmata non facio, quia, cuiusmodi volo, 5
    non possum, cuiusmodi possum, nolo.'
Item: 'Quae de illo <dici possunt, non dicuntur, quae
    dicuntur,> dici non possunt.'
Item: 'Poëma loquens pictura, <pictura> tacitum poëma
    debet esse.' 10
Item: 'Si stultus es, ea re tace<a>s: non tamen si tace<a>s,
    ea re stultus es.'