| Haec utilis est exornatio, si aut ad rem quam non | 4.37.15 |
| pertineat aliis ostendere occulte admonuisse | |
| prodest aut longum est aut ignobile aut planum | |
| non potest fieri aut facile potest reprehendi, ut uti- | |
| lius sit occulte fecisse suspicionem, quam eiusmodi | |
| intendisse orationem, quae redarguatur. | 20 |
| Disiunctum est, cum eorum, de quibus dicimus, | |
| aut utrumque aut unum quodque certo concludi- | |
| tur verbo, sic: | |
| 'Populus R. Numantiam delevit, Kartaginem sustu- | |
| lit, Corinthum disiecit, Fregellas evertit. Nihil Nu- | 25 |
| mantinis vires corporis auxiliatae sunt, nihil Karta- | |
| giniensibus scientia rei militaris adiumento fuit, nihil | |
| Corinthis erudita calliditas praesidii tulit, nihil Fre- | |
| gellanis morum et sermonis societas opitulata est.' | |
| Item: 'Formae dignitas aut morbo deflorescit aut ve- | 30 |
| tustate extinguitur.' | |
| Hic utrumque, in superiore exemplo unam quamque | |
| rem certo verbo concludi videmus. | |
| Coniunctio est, cum interpositione verbi et su- | 38.1 |
| periores partes orationis conprehenduntur et infe- | |
| riores, hoc modo: | |
| 'Formae dignitas aut morbo deflorescit aut vetu- | |
| state.' | 5 |
| Adiunctio est, cum verbum, quo res conprehen- | |
| ditur, non interponimus, sed aut primum aut po- | |
| stremum conlocamus. Primum hoc pacto: | |
| 'Deflorescit formae dignitas aut morbo aut vetu- | |
| state.' | 10 |
| Postremum sic: | |
| 'Aut morbo aut vetustate formae dignitas deflore- | |
| scit.' |