| Correctio est, quae tollit id, quod dictum est, et | 4.36.1 |
| pro eo id, quod magis idoneum videtur, reponit, hoc | |
| pacto: | |
| 'Quodsi iste suos hospites rogasset, immo innuisset | |
| modo, facile hoc perfici posset.' | 5 |
| Item: 'Nam postquam isti vicerunt atque adeo victi | |
| sunt—, eam quomodo victoriam appellem, quae | |
| victoribus plus calamitatis quam boni dederit?' | |
| <Item:> 'O virtutis comes invidia, quae bonos sequeris | |
| plerumque atque adeo insectaris!' | 10 |
| Commovetur hoc genere animus auditoris. Res enim | |
| communi verbo elata * tantummodo dicta videtur; | |
| ea post ipsius oratoris correctionem * magis idonea | |
| fit pronuntiatione. 'Non igitur satius esset,' dicet | |
| aliquis, 'ab initio, praesertim cum scribas, ad optimum | 15 |
| et lectissimum verbum devenire?' Est, cum non est | |
| satius, si commutatio verbi id erit demonstratura, | |
| eiusmodi rem esse, ut, cum eam communi verbo ap- | |
| pellaris, levius dixisse videaris, cum ad electius ver- | |
| bum accedas, insigniorem rem facias. Quodsi continuo | 20 |
| venisses ad id verbum, nec rei nec verbi gratia | |
| animadversa esset. | |
| Occu<lt>atio est, cum dicimus nos praeterire aut | 37.1 |
| non scire aut nolle dicere id, quod nunc maxime dici- | |
| mus, hoc modo: | |
| 'Nam de pueritia quidem tua, quam tu omnium | |
| intemperantiae addixisti, dicerem, si hoc tempus ido- | 5 |
| neum putarem: nunc consulto relinquo; et illud prae- | |
| tereo, quod te tribuni rei militaris infrequentem | |
| tradiderunt; deinde quod iniuriarum satis fecisti L. | |
| Labeoni, nihil ad hanc rem pertinere puto. Horum | |
| nihil dico: revertor ad illud, de quo iudicium est.' | 10 |
| Item: 'Non dico te ab sociis pecunias cepisse; non | |
| sum in eo occupatus, quod civitates, regna, domos | |
| omnium depeculatus es; furta, rapinas omnes tuas | |
| omitto.' |