| Habet in se quendam leporem superioris cuiusque | 4.35.1 |
| crebra repetitio verbi, quae propria est huius exorna- | |
| tionis. | |
| Definitio est, quae rei alicuius proprias amplec- | |
| titur potestates breviter et absolute, hoc modo: | 5 |
| 'Maiestas rei p. est, in qua continetur dignitas et | |
| amplitudo civitatis.' | |
| Item: 'Iniuriae sunt, quae aut pulsatione corpus aut | |
| convicio auris aut aliqua turpitudine vitam cuiuspiam | |
| violant.' | 10 |
| Item: 'Non est ista diligentia, set avaritia, ideo quod | |
| diligentia est accurata conservatio suorum, avaritia | |
| iniuriosa adpetitio alienorum.' | |
| Item: 'Non est ista fortitudo, sed temeritas, propterea | |
| quod fortitudo est contemptio laboris et periculi cum | 15 |
| ratione utilitatis et conpensatione commodorum, te- | |
| meritas est cum inconsiderata dolorum perpessione | |
| gladiatoria periculorum susceptio.' | |
| Haec ideo commoda putatur exornatio, quod om- | |
| nem rei cuiuspiam vim et potestatem ita dilucide pro- | 20 |
| ponit et explicat breviter, ut neque pluribus verbis | |
| oportuisse dici videatur neque brevius potuisse dici | |
| putetur. | |
| Transitio vocatur, quae cum ostendit breviter, | |
| quid dictum sit, proponit item brevi, quid consequa- | 25 |
| tur, hoc pacto: | |
| 'Modo in patriam cuiusmodi fuerit, habetis: nunc | |
| in parentes qualis extiterit, considerate.' | |
| Item: 'Mea in istum beneficia cognoscitis; nunc, quo- | |
| modo iste mihi gratiam retulerit, accipite.' | 30 |
| Proficit haec aliquantum exornatio ad duas res: | |
| nam et quid dixerit commonet et ad reliqum conparat | |
| auditorem. |