| Multum inest acrimoniae et gravitatis in hac ex- | 4.34.1 |
| ornatione, propterea quod, cum quaesitum est, quid | |
| oporteat, subicitur id non esse factum. Quare facil- | |
| lime fit, ut exaugeatur indignitas negotii. Ex eodem | |
| genere, ut ad nostram quoque personam referamus | 5 |
| subiectionem, sic: | |
| 'Nam quid me facere convenit, cum a tanta Gallo- | |
| rum multitudine circumsederer? Dimicarem? At cum | |
| parva manu tum prode<i>remus: locum quoque inimi- | |
| cissimum habebamus. Sederem in castris? At ne- | 10 |
| que subsidium, quod expectarem, habebamus, neque | |
| erat, qui vitam produceremus. Castra relinquerem? | |
| At obsidebamur. Vitam militum neglegerem? At eos | |
| videbar ea accepisse condicione, ut eos, quoad pos- | |
| sem, incolumis patriae et parentibus conservarem. | 15 |
| Hostium condicionem repudiarem? At salus anti- | |
| quior est militum quam inpedimentorum.' | |
| Eiusmodi consequntur identidem subiectiones, ut | |
| ex omnibus ostendi videatur nihil potius, quam quod | |
| factums<t>, faciundum fuisse. | 20 |
| Gradatio est, in qua non ante ad consequens ver- | |
| bum descenditur, quam ad superius ascensum est, | |
| hoc modo: | |
| 'Nam quae reliqua spes manet libertatis, si illis et | |
| quod libet, licet; et quod licet, possunt; et quod pos- | 25 |
| sunt, audent; et quod audent, faciunt; et quod fa- | |
| ciunt, vobis molestum non est?' | |
| Item: 'Non sensi hoc, et non suasi; neque suasi, et | |
| non ipse facere statim coepi; neque facere coepi, et non | |
| perfeci; neque perfeci, et non probavi.' | 30 |
| Item: 'Africano virtutem industria, virtus gloriam, glo- | |
| ria aemulos conparavit.' | |
| Item: 'Imperium Graeciae fuit penes Athenienses, | |
| Atheniensium potiti sunt Spartiatae, Spartiatas su- | |
| peravere Thebani, Thebanos Macedones vicerunt, qui | 35 |
| ad imperium Graeciae brevi tempore adiuncxerunt | |
| Asiam bello subactam.' |