| Subiectio est, cum interrogamus adversarios aut | 4.33.1 |
| quaerimus ipsi, quid ab illis aut quid contra nos dici | |
| possit; dein subicimus id, quod oportet dici aut non | |
| oportet, aut nobis adiumento futurum sit aut offutu- | |
| rum sit idem contrario, hoc modo: | 5 |
| 'Quaero igitur, unde iste tam pecuniosus factus | |
| sit. Amplum patrimonium relictum est? At patris | |
| bona venierunt. Hereditas aliqua venit? Non potest | |
| dici; sed etiam a necessariis omnibus exhereditatus | |
| est. Praemium aliquod ex lite aut iudicio cepit? Non | 10 |
| modo id non fecit, sed etiam insuper ipse grandi | |
| sponsione victus est. Ergo, si his rationibus locu- | |
| pletatus non est, sicut omnes videtis, aut isti domi | |
| nascitur aurum, aut, unde non est licitum, pecunias | |
| cepit.' | 15 |
| Item: 'Saepe, iudices, animum advorti multos aliqua ex | |
| honesta re, quam ne inimici quidem criminari pos- | |
| sint, sibi praesidium petere. Quorum nihil potest ad- | |
| versarius facere. Nam utrum ad patris eius virtutem | |
| confugiet? At eum vos iurati capite damnastis. An | 20 |
| ad suam <vitam> revertetur? Quam vitam aut ubi | |
| honeste tractatam? Nam hic quidem ante oculos | |
| vestros quomodo vixerit, scitis omnes. At cognatos | |
| suos enumerabit, quibus vos conveniat commoveri. | |
| At hi quidem nulli sunt. Amicos proferet. At nemo | 25 |
| est, qui sibi non turpe putet istius amicum nominari.' | |
| Item: 'Credo, inimicum, quem nocentem putabas, in | |
| iudicium adduxisti? Non: nam indemnatum necasti. | |
| Leges, quae id facere prohibent, veritus? At ne | |
| scriptas quidem iudicasti. Cum ipse te veteris ami- | 30 |
| citiae commonefaceret, commotus es? At nihilo- | |
| minus, sed etiam studiosius occidisti. Quid? cum tibi | |
| pueri ad pedes volutarentur, misericordia motus es? | |
| At eorum patrem crudelissime sepultura quoque pro- | |
| hibuisti.' | 35 |