| Haec adnominatio magis accedit ad similitudinem | 4.30.13 |
| quam superior, sed minus quam illae superiores, prop- | |
| terea quod non solum additae, sed uno tempore | 15 |
| demptae quoque litterae sunt. | |
| Tertium genus est, quod versatur in casum commu- | |
| tatione aut unius aut plurium nominum. Unius no- | 31.1 |
| minis hoc modo: | |
| 'Alexander Macedo summo labore animum ad vir- | |
| tutem a pueritia confirmavit. Alexandri virtutes per | |
| orbem terrae cum laude et gloria vulgatae sunt. | 5 |
| Alexandrum omnes maxime metuerant, idem pluri- | |
| mum dilexerunt. Alexandro si vita data longior es- | |
| set, trans Oceanum Macedonum transvolasse<n>t <s>a- | |
| risae.' | |
| Hic unum nomen in commutatione casuum volu- | 10 |
| tatum est. Plura nomina casibus conmutatis hoc mo- | |
| do facient adnominationem: | |
| 'Tiberium Graccum rem p. administrantem prohi- | |
| buit indigna nex diutius in eo commorari. Gaio Grac- | |
| co simili<s> occisio est oblata, quae virum rei p. | 15 |
| amantissimum subito de sinu civitatis eripuit. Sa- | |
| turninum fide captum malorum perfidia per scelus | |
| vita privavit. Tuus, o Druse, sanguis domesticos pa- | |
| rietes et voltum parentis aspersit. Sulpicio, qui paulo | |
| ante omnia concedebant, eum brevi spatio non modo | 20 |
| vivere, sed etiam sepelire<i> prohibuerunt.' | |
| Haec tria proxima genera exornationum, quorum | 32.1 |
| unum in similiter cadentibus, alterum in similiter de- | |
| sinentibus verbis, tertium in adnominationibus posi- | |
| tum est, perraro sumenda sunt, cum in veritate dici- | |
| mus, propterea quod non haec videntur reperiri posse | 5 |
| sine elaboratione et sumptione operae; eiusmodi au- | |
| tem studia ad delectationem quam ad veritatem vi- | |
| dentur adcommodatiora. Quare fides et gravitas et | |
| severitas oratoria minuitur his exornationibus fre- | |
| quenter conlocatis, et non modo tollitur auctoritas di- | 10 |
| cendi, sed offenditur quoque in eiusmodi oratione, | |
| propterea quod est in his lepos et festivitas, non di- | |
| gnitas neque pulcritudo. Quare, quae sunt ampla at- | |
| que pulcra, diu placere possunt; quae lepida et con- | |
| cinna, cito satietate adficiunt aurium sensum fasti- | 15 |
| diosissimum. Quomodo igitur, si crebro his generibus | |
| utemur, puerili videmur elocutione delectari, item, si | |
| raro interseremus has exornationes et in causa tota | |
| varie dispergemus, commode luminibus distinctis in- | |
| lustrabimus orationem. | 20 |