Et ex contrario: 4.29.8
      'Hic, quos homines alea vi<n>cit, eos ferro statim
    vincit.' 10
  Productione eiusdem litterae hoc modo:
      'Hinc avium dulcedo ducit ad avium.'
  Brevitate eiusdem litterae:
      'Hic, tametsi videtur esse honoris cupidus, tantum
    tamen curiam diligit, quantum Curiam?' 15
  Addendis litteris hoc pacto:
      'Hic sibi posset temperare, nisi amore<i> mallet ob-
    temperare.'
  Demendis nunc litteris sic:
      †'Si lenones vitasset tamquam leones, vitae 20
    tradidisset se.'
  Transferendis litteris sic:
      'Videte, iudices, utrum homine<i> navo an vano
    credere malitis.'
  Commutandis hoc modo: 25
      'Dil<e>gere oportet, quem velis diligere.'
  Hae sunt adnominationes, quae in litterarum brevi
commutatione aut productione aut transiectione aut
aliquo huiusmodi genere versantur. Sunt autem aliae, 30.1
quae non habent tam propinquam in verbis simili-
tudinem et tamen dissimiles non sunt; quibus de ge-
neribus unum est huiusmodi:
      'Quid veniam, qui sim, quare veniam, quem insi- 5
    mulem, cui prosim, quae postulem, brevi cognoscetis.'
  Nam hic est in quibusdam verbis quaedam simili-
tudo non tam <per>fecta, quam illae superiores, sed ta-
men adhibenda nonnumquam. Alterum genus huius-
modi: 10
      'Demus operam, Quirites, ne omnino patres con-
    scripti circumscripti putentur.'