| Similiter cadens exornatio appellatur, cum in | 4.28.8 |
| eadem constructione verborum duo aut plura sunt | |
| verba, quae similiter isdem casibus efferantur, hoc | 10 |
| modo: | |
| 'Hominem laudem egentem virtutis, abundantem | |
| felicitatis?' | |
| Item: 'Huic omnis in pecunia spes est, a sapientia est | |
| animus remotus: diligentia conparat divitias, negle- | 15 |
| gentia corrumpit animum, et tamen, cum ita vivit, | |
| neminem prae se ducit hominem.' | |
| Similiter desinens est, cum, tametsi casus non | |
| insunt in verbis, tamen similes exitus sunt, hoc pacto: | |
| 'Turpiter audes facere, nequiter studes dicere; vi- | 20 |
| vis invidiose, delinquis studiose, loqueris odiose.' | |
| Item: 'Audaciter territas, humiliter placas.' | |
| Haec duo genera, quorum alterum in exitum, alte- | |
| rum in casus similitudine versatur, inter se vehe- | |
| menter conveniunt; et ea re, qui his bene utuntur, | 25 |
| plerumque simul ea conlocant in isdem partibus ora- | |
| tionis. Id hoc modo facere oportet: | |
| 'Perditissima ratio est amorem petere, pudorem | |
| fugere, diligere formam, neglegere famam.' | |
| Hic et ea verba, quae casus habent ad casus similes, | 30 |
| et illa, quae non habent, ad similes exitus veniunt. | |
| Adnominatio est, cum ad idem verbum et no- | 29.1 |
| men acceditur commutatione vocum aut litterarum, | |
| ut ad res dissimiles similia verba adcommodentur. | |
| Ea multis et variis rationibus conficitur. | |
| Adtenuatione aut conplexione eiusdem litterae sic: | 5 |
| 'Hic, qui se magnifice iactat atque ostentat, venit | |
| ante, quam Romam venit.' |