| In contrario hoc modo: | 4.27.8 |
| 'Nam si qui spei non multum conlocarit in casu, | |
| quid est quod ei magnopere casus obesse possit?' | 10 |
| In conclusione hoc pacto: | |
| 'Quodsi in eos plurimum fortuna potest, qui suas | |
| rationes omnes in casum contulerunt, non sunt om- | |
| nia committenda fortunae ne magnam nimis in nos | |
| habeat dominationem.' | 15 |
| In his tribus generibus ad continuationis vim adeo | |
| frequentatio necessaria est, ut infirma facultas ora- | |
| toris videatur, nisi sententiam et contrarium et con- | |
| clusionem frequentibus efferat verbis; sed alias quo- | |
| que nonnumquam non alienum est, tametsi necesse | 20 |
| non est, eloqui res aliquas per huiusmodi continua- | |
| tiones. | |
| Conpar appellatur, quod habet in se membra ora- | |
| tionis, de quibus ante diximus, quae constent | |
| ex pari fere numero syllabarum. Hoc non denumera- | 25 |
| tione nostra fiet—nam id quidem puerile est— | |
| sed tantum adferet usus et exercitatio facultatis, ut | |
| animi quodam sensu par membrum superiori referre | |
| possimus, hoc modo: | |
| 'In proelio mortem parens obpetebat, domi filius | 30 |
| nuptias conparabat: haec †omnia gravis casus ad- | |
| ministrabant.' | |
| Item: 'Alii fortuna dedit felicitatem, huic industria | |
| virtutem conparavit.' | |
| In hoc genere saepe fieri potest, ut non plane par | 28.1 |
| numerus sit syllabarum et tamen esse videatur, si | |
| una aut etiam altera syllaba est alterum brevius, aut | |
| si, cum in altero plures sunt, in altero longior aut | |
| longiores, pleniores aut pleniores syllabae erunt, ut lon- | 5 |
| gitudo aut plenitudo harum multitudinem alterius ad- | |
| sequatur et exaequet. |