| Membrum orationis appellatur res breviter abso- | 4.26.8 |
| luta sine totius sententiae demonstratione, quae denuo | |
| alio membro orationis excipitur, hoc pacto: | 10 |
| 'Et inimico proderas.' | |
| Id est unum, quod appellamus membrum; deinde | |
| hoc excipiatur oportet altero: | |
| 'Et amicum laedebas.' | |
| Ex duobus membris suis haec exornatio potest con- | 15 |
| stare; sed commodissima et absolutissima est, quae | |
| ex tribus constat, hoc pacto: | |
| 'Et inimico proderas et amicum laedebas et tibi | |
| non consulebas.' | |
| Item: 'Nec rei p. consuluisti nec amicis profuisti nec | 20 |
| inimicis restitisti.' | |
| Articulus dicitur, cum singula verba intervallis | |
| distinguentur caesa oratione, hoc modo: | |
| 'Acrimonia, voce, voltu adversarios perterruisti.' | |
| Item: 'Inimicos invidia, iniuriis, potentia, perfidia su- | 25 |
| stulisti.' | |
| Inter huius generis et illius superioris vehementiam | |
| hoc interest: illud tardius et rarius venit, hoc crebrius | |
| et celerius pervenit. Itaque in illo genere ex remo- | |
| tione brachii et contortione dexterae gladius ad cor- | 30 |
| pus adferri, in hoc autem crebro et celeri corpus vul- | |
| nere consauciare<i> videtur. | |
| Continuatio est et densa et continens frequen- | 27.1 |
| tatio verborum cum absolutione sententiarum. Ea ute- | |
| mur commodissime tripertito: in sententia, in con- | |
| trario, in conclusione. In sententia hoc pacto: | |
| 'Ei non multum potest obesse fortuna, qui sibi | 5 |
| firmius in virtute, quam in casu praesidium con- | |
| locavit.' |