| Cum ratione, hoc pacto: | 4.24.34 |
| 'Qui adulescentium peccatis ignosci putant opor- | 25.1 |
| tere, falluntur, propterea quod aetas illa non est in- | |
| pedimento bonis studiis. At ii sapienter faciunt, qui | |
| adulescentes maxime castigant, ut, quibus virtutibus | |
| omnem tueri vitam possint, eas in aetate maturissima | 5 |
| velint conparare.' | |
| Sententias interponi raro convenit, ut rei actores, | |
| non vivendi praeceptores videamur esse: cum ita in- | |
| terponentur, multum adferent ornamenti. * necesse est | |
| animi conprobet eam tacitus auditor, cum ad causam | 10 |
| videat adcommodari rem certam, ex vita et moribus | |
| sumptam. | |
| [Contrarium idem fere est, quod contentio.] Con- | |
| trarium est, quod ex rebus diversis duabus alteram | |
| breviter et facile * confirmat, hoc pacto: | 15 |
| 'Nam, qui suis rationibus inimicus fuerit semper, | |
| eum quomodo alienis rebus amicum fore speres?' | |
| Item: 'Nam, quem in amicitia perfidiosum cogno- | |
| veris, eum quare putes inimicitias cum fide <gere>re | |
| posse? aut qui privatus intolerabili superbia fuerit, | 20 |
| eum commodum et cognoscentem sui fore in po- | |
| testate qui speres et qui in sermonibus et conventu | |
| amicorum verum dixerit numquam, eum sibi in con- | |
| tionibus a mendacio temperaturum?' | |
| Item: 'Quos ex collibus deiecimus, cum his in campo | 25 |
| metuimus dimicare? Qui cum plures erant, paris no- | |
| bis esse non poterant, hi, postquam pauciores sunt, | |
| metuimus, ne sint superiores?' | |
| Hoc <ex>or<n>ationis genus breviter et continuatis ver- | 26.1 |
| bis perfectum debet esse, ut * * * cum commodum est | |
| auditu propter brevem et absolutam conclusionem tum | |
| vero vehementer, id quod opus est oratori, conprobat | |
| contraria re et ex eo, quod dubium non est, expedit | 5 |
| illud, quod est <in> dubio, ut dilui non possit aut multo | |
| difficillime possit. |