| Haec exornatio sermonem vehementer a<d>commo- | 4.24.1 |
| data est et animum auditoris retineat attentum cum | |
| venustate sermonis tum rationum expectatione. | |
| Sententia est oratio sumpta de vita, quae aut | |
| quid sit aut quid esse oporteat in vita, breviter osten- | 5 |
| dit, hoc pacto: | |
| 'Difficile est primum * * * virtutes revereri, qui | |
| semper secunda fortuna sit usus.' | |
| Item: 'Liber is est existimandus, qui nulli turpitudini | |
| servit.' | 10 |
| Item: 'Egens aeque est is, qui non satis habet, et is, | |
| cui satis nihil potest esse.' | |
| Item: 'Optima vivendi ratio est eligenda; eam iucun- | |
| dam consuetudo reddet.' | |
| Huiusmodi sententiae simplices non sunt inproban- | 15 |
| dae, propterea quod habet brevis expositio, si ratio- | |
| nis nullius indiget, magnam delectationem. | |
| Sed illud quoque probandum est genus sententiae, | |
| quod confirmatur subiectione rationis, hoc pacto: | |
| 'Omnes bene vivendi rationes in virtute sunt con- | 20 |
| locandae, propterea quod sola virtus in sua pote- | |
| state est, omnia praeterea subiecta sunt sub fortunae | |
| dominationem.' | |
| Item: 'Qui fortunis alicuius inducti amicitiam eius se- | |
| cuti sunt, hi, simul ac fortuna dilapsa est, devolant | 25 |
| omnes. Cum enim recessit ea res, quae fuit consue- | |
| tudinis causa, nihil superest, quare possint in ami- | |
| citia teneri.' | |
| Sunt item sententiae, quae dupliciter efferuntur. | |
| Hoc modo sine ratione: | 30 |
| 'Errant, qui in prosperis rebus omnis impetus for- | |
| tunae se putant fugisse; sapienter cogitant, qui tem- | |
| poribus secundis casus adversos reformidant.' |