| Hoc genere se<i> distingemus orationem, et graves et | 4.21.27 |
| ornati poterimus esse. | |
| Exclamatio est, quae conficit significationem do- | 22.1 |
| loris aut indignationis alicuius per hominis aut urbis | |
| aut loci aut rei cuiuspiam conpellationem, hoc modo: | |
| 'Te nunc adloquor, Africane, cuius mortui quoque | |
| nomen splendorei ac decori est civitati. Tui claris- | 5 |
| simi nepotes suo sanguine aluerunt inimicorum cru- | |
| delitatem.' | |
| Item: 'Perfidiosae Fregellae, quam facile scelere ve- | |
| stro contabuistis, ut, cuius nitor urbis Italiam nuper | |
| inlustravit, eius nunc vix fundamentorum reliquiae | 10 |
| maneant.' | |
| Item: 'Bonorum insidiatores, latrocinia, vitam innocen- | |
| tissimi cuiusque petistis; tantamne ex iniquitate iu- | |
| diciorum vestris calumniis adsumpsistis facultatem?' | |
| Hac exclamatione si loco utemur, raro, et cum rei | 15 |
| magnitudo postulare videbitur, ad quam volemus in- | |
| dignationem animum auditoris adducemus. | |
| Interrogatio non omnis gravis est neque con- | |
| cinna, sed haec, quae, cum enumerata sunt ea, quae | |
| obsunt causae adversariorum, confirmat superiorem | 20 |
| orationem, hoc pacto: | |
| 'Cum igitur haec omnia faceres, diceres, admini- | |
| strares, utrum animos sociorum ab re p. removebas | |
| et abalienabas, an non? et utrum aliquem exornare<i> | |
| oportuit, qui istaec prohiberet ac fieri non sineret, | 25 |
| an non?' | |
| Ratiocinatio est, per quam ipsi a nobis rationem | 23.1 |
| poscimus, quare quicque dicamus, et crebro nosmet a | |
| nobis petimus unius cuiusque propositionis explana- | |
| tionem. Ea est huiusmodi: | |
| 'Maiores nostri si quam unius peccati mulierem | 5 |
| damnabant, simplici iudicio multorum maleficiorum | |
| convictam putabant. Quo pacto? Quam inpudicam | |
| iudicarant, ea veneficii quoque damnata exe<i>stima- | |
| batur. Quid ita? quia necesse est eam, quae suum | |
| corpus addixerit turpissimae cupiditati, timere mul- | 10 |
| tos. Quos istos? Virum, parentes, ceteros, ad quos | |
| videt sui dedecoris infamiam pertinere. Quid postea? | |
| Quos tantopere timeat, eos necesse est, * * * Quare | |
| necesse est? Quia nulla potest honesta ratio retinere | |
| eam, quam magnitudo peccati facit timidam, intem- | 15 |
| perantia audacem, natura mulieris inconsideratam. | |
| Quid? veneficii damnatam quid putabant? Inpudi- | |
| cam quoque necessario. Quare? Quia nulla facilius | |
| ad id maleficium causa, quam turpis amor et in- | |
| temperans libido commovere potuit; tum cuius mu- | 20 |
| lieris animus esset corruptus, eius corpus castum | |
| esse non putaverunt. Quid? in viris idemne hoc ob- | |
| servabant? Minime. Quid ita? Quia viros ad unum | |
| quodque maleficium singulae cupiditates inpellunt, | |
| mulieris ad omnia maleficia cupiditas una ducit.' | 25 |
| Item: 'Bene maiores hoc conparaverunt, ut neminem | |
| regem, quem armis cepissent, vita privarent. Quid | |
| ita? Quia, quam nobis fortuna facultatem dedisset, | |
| inicum erat in eorum supplicium consumere, quos | |
| eadem fortuna paulo ante in amplissimo statu con- | 30 |
| locarat. Quid, quod exercitum contra duxit? Desino | |
| meminisse. Quid ita? Quia viri fortis est, qui de | |
| victoria contendant, eos hostes putare; qui victi | |
| sunt, eos homines iudicare, ut possit bellum forti- | |
| tudo minuere, pacem humanitas augere. Et ille, si | 35 |
| vicisset, non idem fecisset? Non profecto tam sa- | |
| piens fuisset. Cur igitur ei parcis? Quia talem stul- | |
| titiam contemnere, non imitari consuevi.' |