| Traductio est, quae facit, uti, cum idem verbum | 4.20.14 |
| crebrius ponatur, non modo non offendat animum, | 15 |
| sed etiam concinniorem orationem reddat, hoc pacto: | |
| 'Qui nihil habet in vita iucundius vita, is cum | |
| virtute vitam non potest colere.' | |
| Item: 'Eum hominem appellas, qui si fuisset homo, | |
| numquam tam crudeliter hominis vitam petisset. | 20 |
| At erat inimicus. Ergo inimicum sic ulcisci voluit, | |
| ut ipse sibi reperiretur inimicus?' | |
| Item: 'Divitias sine divitis esse: tu vero virtutem | |
| praefer divitiis; nam si voles divitias cum virtute | |
| conparare, vix satis idoneae tibi videbuntur divi- | 25 |
| tiae, quae virtutis pedisequae sint.' | |
| Ex eodem genere est exornationis, cum idem ver- | 21.1 |
| bum ponitur modo in hac, modo in altera re, hoc | |
| modo: | |
| 'Cur eam rem tam studiose curas, quae tibi mul- | |
| tas dabit curas?' | 5 |
| Item: 'Nam amare<i> iucundums<t>, si curetur, ne quid | |
| insit amari.' | |
| Item: 'Veniam ad vos, si mihi senatus det veniam.' | |
| In his quattuor generibus exornationum, quae ad- | |
| huc propositae sunt, non inopia ver- | 10 |
| borum fit, ut ad idem verbum redeatur saepius; sed | |
| inest festivitas, quae facilius auribus diiudicari quam | |
| verbis demonstrari potest. | |
| Contentio est, cum ex contrariis rebus oratio con- | |
| ficitur, hoc pacto: | 15 |
| 'Habet adsentatio iucunda principia, eadem exitus | |
| amarissimos adfert.' | |
| Item: 'Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem | |
| praebes.' | |
| Item: 'In otio tumultuaris; in tumultu es otiosus; in | 20 |
| re frigidissima cales, in ferventissima friges; taci- | |
| to cum opus est, clamas; ubi loqui convenit, ob- | |
| mutescis; ades, abesse vis; abes, reverti cupis; in | |
| pace bellum quaeritas, in bello pacem desideras; in | |
| contione de virtute loqueris, in proelio prae ignavia | 25 |
| tubae sonitum perferre non potes.' |