| Haec exornatio cum multum venustatis habet tum | 4.19.18 |
| gravitatis et acrimoniae plurimum. Quare videtur esse | |
| adhibenda et ad ornandam et ad exaugendam ora- | 20 |
| tionem. | |
| Conversio est, per quam non, ut ante, primum | |
| repetimus verbum, sed ad postremum continenter re- | |
| vertimur, hoc modo: | |
| 'Poenos p. R. iustitia vicit, armis vicit, liberali- | 25 |
| tate vicit.' | |
| Item: 'Ex quo tempore concordia de civitate sublata | |
| est, libertas sublata est, fides sublata est, amicitia | |
| sublata est, res p. sublata est.' | |
| Item: 'C. Laelius homo novus erat, ingeniosus erat, | 30 |
| doctus erat, bonis viris et studiis amicus erat: ergo | |
| in civitate primus erat.' | |
| Item: 'Nam cum istos, ut absolvant te, rogas, ut pe- | |
| iurent, rogas, ut exe<i>stimationem neglegant, rogas, | |
| ut leges p. R. tuae libidini largiantur, rogas.' | 35 |
| Conplexio est, quae utramque conplectitur ex- | 20.1 |
| ornationem, * * * utamur, quam ante exposui- | |
| mus, et ut repetatur idem verbum saepius et crebro | |
| ad idem postremum revertamur, hoc modo: | |
| 'Qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Kartagi- | 5 |
| nienses. Qui sunt, qui crudel<issime> bellum gesse- | |
| runt? Kartaginienses. Qui sunt, qui Italiam defor- | |
| maverunt? Kartaginienses. Qui sunt, qui sibi po- | |
| stulent ignosci? Kartaginienses. Videte ergo, quam con- | |
| veniat eos inpetrare.' | 10 |
| Item: 'Quem senatus damnarit, quem populus dam- | |
| narit, quem omnium exe<i>stimatio damnarit, eum vos | |
| sententiis vestris absolvatis?' |