Item fugere oportet longam verborum continuatio-
|
4.18.25
|
nem, quae et auditoris aures et oratoris spiritum
|
|
laedit.
|
|
His vitiis in conpositione vitatis relicum operae con-
|
|
sumendum est in dignitate.
|
|
Dignitas est, quae reddit ornatam orationem va-
|
30
|
rietate distinguens. Haec in verborum et in senten-
|
|
tiarum exornationes dividitur. Verborum ex-
|
|
ornatio est, quae ipsius sermonis insignita contine-
|
|
tur perpolitione. Sententiarum exornatio est,
|
|
quae non in verbis, sed in ipsis rebus quandam habet
|
35
|
dignitatem.
|
|
* * *
|
|
[M. Tulli Ciceronis ad Herennium liber V]
|
|
Repetitio est, cum continenter ab uno atque eo-
|
19.1
|
dem verbo in rebus similibus et diversis principia su-
|
|
muntur, hoc modo:
|
|
'Vobis istuc adtribuendum est, vobis gratia est
|
|
habenda, vobis ista res erit honori.'
|
5
|
Item: 'Scipio Numantiam sustulit, Scipio Kartaginem
|
|
delevit, Scipio pacem peperit, Scipio civitatem ser-
|
|
vavit.'
|
|
Item: 'Tu in forum prodire, tu lucem conspicere, tu
|
|
in horum conspectum venire conaris? audes ver-
|
10
|
bum facere? audes quicquam ab istis petere? audes
|
|
supplicium deprecari? Quid est, quod possis de-
|
|
fendere? quid est, quod audeas postulare? quid
|
|
est, quod tibi concedi putes oportere? Non ius iu-
|
|
randum reliquisti? non amicos prodidisti? non pa-
|
15
|
renti manus adtulisti? non denique in omni de-
|
|
decore volutatus es?'
|
|